{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1690-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1690-2","ref":"1690-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1690-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1690-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1690-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":139,"text":"bona tandem euadere, malis uerò mala. Item cum & homo sit ipse animus, attorum aniAmi bonum in uirture consistat, totum uerò malum in prauitate, consequens est, ut homini per uirrurem absoluram beato, sequentia extra animum commoda, uel incommoda nihil ipsius bono ad dant aliquando aut demant. Similiter ut homini, id est, animo per uitium confirmatum misero, sequentia nihil boni afferant, & mali nihil auferant: decentius tamen plerisque uidebitur. bonis quidem con tingere prospera, malis aduersa: ut ita saltem praeclara bonorum augeantur opera, malorum uerò publica scelera comprimantur. Sed antequam ad haec respondeatur, considerabis uniuersum usque ad minima quaeque, sic ab intelligentia dependere, ut intellectualis prouidentiae uirtus & actio usque ad minima diffundat, nihilque relinquat non ordinatum Dat principia respondendi. cap VII Oli hoc in mundo qui non primus mundus est, sed quartus, longeque à primo degenerat: ab solutam pulchritudinem primi mundi desiderare.","prev":{"citation":"Opera omnia 1690","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1690","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1690"},"next":{"citation":"Opera omnia 1691","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1691","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1691"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}