{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1690.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1690.1-3","ref":"1690.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1690.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1690.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1690.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Neque tamen in horum essentijs ex Deo natis: neque rurfus in naturalibus horum uiribus: nam ex Deo quoque dependent. Horum igitur actionibus duntaxat accidit malum: sed quantum spectat ad animas, non in actionibus quidem earum rationalibus: om nes enim appetunt bonum, neque rursum in actionibus earum ratione carentibus: haec namque natura feruntur: sed in quadam earum inter se congruitate, quam asymmetriam, id est, incommensurationem uocant. Quantum deinde spectat ad corpora, malum non est informa. Vult enim materiae dominari. Neque iterum in materia, nam appetit exornari: sed in qua materiae ad formam ineptitudine unde concludit, malum omne praeter subsistentiam esse, & quicquid denique sit subitosurrepens sub boni conditione diuinitus colorari. Existente quidem generatione necessariò id quo que subesse ad mundanam conducens perfectionem, sed diuina prouidentia omnia superante. bo naque uolente in bonum mirificè conformari. Ac si aliorum destructione, quasi mala utitur ad alio rum constructionem, quasi bonam, & restitutionem mundi tanquam optimam multo magis defectu quodam animae uti mirabiliter ad perfectum. In capitis huius calce notabis tres habitus in ma lum contracti causas: primam quidem inclinationem illam, qua etiam ante praesentem uitam coepit, anima ad uitam eiusmodi uergere, paulatimque propensiori fieri. Secundam, corpus sic affectum ut animam ad talia prouocet, & statim ab initio incausam, & deincegs gradatim assuefactam. Tertiam subirum sensibilium occursum persensus in animam, sic aut sic afficientem illam antequam ratio, uel animaduertat, uel maturè deliberet, & omnino ipsam consultando animi negligentiam. Sequitur autem necessario poena: Nam electio ipsa modoque peruersa & peccatum est, & poena, acriter affligens animam, donec prouidentia more medici per afflictionis eiusmodi stimulos animam sanet, dum sic ad habitus peruersi odium prouocat, poenitentiamque electionis iniquae, atque uicissim ad contrariae electionis amorem. Similiter electio recta, & praemij simul est, & uirturis exordium. V.","prev":{"citation":"Opera omnia 1689.10-11","label":"1689.10 to 1689.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1689.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1689.10"},"next":{"citation":"Opera omnia 1690.4-6","label":"1690.4 to 1690.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1690.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1690.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}