{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1690.4-6","citation":"Ficino, Opera omnia 1690.4-6","ref":"1690.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1690.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1690.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1690.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"trum uerò fieri Proculus ait opera diuinae prouidentiae intus agentis, sanumque animum oblectantis, insanum uerò mirabiliter affligentis. Confirmat eadem, ubi nota gradus ad felicitatem, & Sinesij sententiam Cap. de prouidentia. INtellectibus quidem tanquam stabilibus ipsique bono propinquis conuenit ut sint felices: animabus autem tanquam mobilibus remotioribusque competit, ut felices efficiantur, sed quia per se mobiles, ut sua opera tales fiant. At uerò animabus communioribus beatitudo breui quadam opera comparatur. Animabus autem particularibus opero sa felicitas obtigit: Ipsae quidem se bearas, sed longo tempore laboreque reddunt. Cumque omnes quandoque id assequi possint, de conditione no stra nefas est conquerimeque rursum licet de prouidentia diuina propter aduersa diffidere. Audi Sinesium Platonicum hac de re diuinè loquentem. Aduersa etiam quae pręter merita nobis uidentur ac cidere, plurimum conferunt ad noxium affectum, quod caducis afficimur extirpandum. Fortunis certè eiusmodi apud eos, qui mentem habent, prouidentia confirmatur, quibus & qui mente capti sunt, diffidere de prouidentia solent. Nullus enim relinquitur animae locus, quo materiam fugiat, sic in parriam reuersura, si in nullum hic malum inciderit. Quapropter existimandum est inferioris pro uinciae praesides uulgares ad inuenisse prosperitates, tanquam animabus insidiaturas, itaque hinc emigrantibus animabus obliuiosum contingere potum, alius dixerit. Ingredienti, certè hanc uitam animae potum obliuionis affert sors quaedam uitae suauis & blanda. Haec ille, Proinde necesse est or dine rerum ita currente plerisque non aliter aduersa contingere, quàm in concentu aliquid quodammodo dissonare, sed quemadmodum quod in concentu secundum partem dissonare uidetur, interea toti consonat: sic penitus & in ordine mundi in quo praeter caetera, quae diximus aduersitas, siue in corpore, siue in forruna, bonis quidem exercitatio est atque profectus, malis uerò punitio atque purgatio: quinetiam ipsa prauitas catenus confert ordini, quatenus non solum ordinatè punitur, uerumetiam iustitia materiam praebet, & iuris exemplum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1690.1-3","label":"1690.1 to 1690.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1690.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1690.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1690.7","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1690.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1690.7"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}