{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1691-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1691-3","ref":"1691-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1691-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1691-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1691-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":266,"text":"Cap. IX. Cingunt aliqui omnes effectus à quibuscunque rebus effici uideantur, siue inanimatis, siue animatis atque rationalibus à causa prima sic usurpari, ut hac duntaxat agente fiant, caeteris solummodo patientibus, nec ulla intercedat rerum actio propria. Sic ergo sublatis rerum proprijs actionibus, inanes erunt uirtutes propriae, uel potius nullae erunt. Similiter & essentiae propriae tollentur è medio, sola restabit omnino communis confusaque essentia, uel potius erit nulla post primum. Sic iterum euentus quilibet etiam uilissimi, & ordinis primum expertes, & mali à solo fientr proximè summo bono. Sic tandem post immensum primi agentis actum, nullus inde actus, actio nulla subsistet, sed sola passio communissima & extrema: imò post actum illum subitò proxima, perinde ac si ab immensa luce, uel caliditate, nihil lucidum calidumque proueniat, nihil quod illuminam do, uel calefaciendo, suam originem imitetur: sed opus penitus tenebrosum, opus certè Dei, nullo modo diuinum, sed obiectissimum penitus erit, si ex mancipijs duntaxat patientibusque tantum coaceruetur: neque rectè Deus dicetur prima causa, primum agens, si nullae post ipsum causae fuerint, agentia nulla: & qui actu quodam agit efficacissimo, non agens aliquid aut actum, sed patiens tantum aget & passionem. Deníque sicut nunc ubique per res certas cerros effici uidemus effectus, iam hos sine rebus à Deo passim statimque resultare uidebimus, ac si sol absque elementorum, mixtorum, plantarum, animalium opera omnes horum quandoque absoluat euentus: praesertim fractio primi nullum cut fertur) exigat subiectum: neque idcirco sit uaria, quòd in uarijs agat. Sed re uera Deus naturas rebus dedit, actionesque inde concessit: & merito, cum ad primum, qui est simpliciter actus, pertineat simpliciter agere, reliqua inde habent, ut in quodam actu consistant sortiuntur etiam ut aliquid agant.","prev":{"citation":"Opera omnia 1691-2","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1691-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1691-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1692.1-4","label":"1692.1 to 1692.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1692.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1692.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}