{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1692.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1692.5-8","ref":"1692.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1692.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1692.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1692.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Propria uerò sic aut sic agendi, deteriorque conditio ex nobis locoque contingit: non aliter quàm in claudo pragressionis obliquitas ex curuitate cruris, sed eundi facultas ex anima. Cum igitur diuina prouidentia non auferat rebus naturas actionesque proprias, quas & ipsa dedit atque conseruat: ex his autem longo tractu gradatim deficientibus, defectus & malum contingat in opere, meritò non tam auferaturà prouidentia malum, quàm subito transfertur in bonum: sicut & à musica non tollitur uox quodammodo dissona, nec medium saepe silentium: sed utrunque consonantiae consumatae gratiaeque perfectae necessarium adhibetur. Proinde si non tollitè medio prouidentia malum, meritò non aufert inde fortunam minus, quàm malum contrariam prouidentiae bonitati. Eo enim ipso quod prouidentia sub se constituit longum ordinem causarum, superiores causae ampliori uirture praeditae longius, latiusque quàm inferiores agunt. Quousque uerd naturalis uirtus extenditur, eousque duntaxat, & intentio naturae porrigitur. Multa igitur in effectibus à primo longè distantibus eueniunt ex uirture, actione, intentione superiorum, ad quae non extenditur mediarum intentio causarum: quandoquidem eatenus potentia propagatur. Talia itaque cum praeter intentionem inferiorum causarum fiant, ex intentione tamen superiorum nimirum his quidem fortuita sunt: non illis adeo ut etiam, quae prodigiosa dicuntur, tanquam praeter naturae particularis intentionem, & ordinem contingentia interea superiorum ordinem propositumque sequam tur. Non tollit igitur prouidentia casum, ne interea longum perdat ordinem causarum: non rollit malum, ne interim bonorum auferatr amplitudinem, imò uerò ne uariarum dirimat ordinem specierum: quae dum proprijs inter se differentijs distinguuntur, gradibus quoque bonitatis pariter seiunguntur. Aufert igitur mirabilem uariarum copiam specierum, quisquis diuersos gradus auferet bonitatis. Ex longa uerò graduum bonitatis productione malum postremo suboritur ubi aliquid, uel à bono etiam proprio iam deficit, uel deficere potest. Si duinae prouidentiae bonitas non tollit malum, si eiusdem ratio non perdit casum, certè neque libertas eius nobis aufert libertatem. imò si prouidentia regit fatum, non uult satis cogi animos ad peccandum, ne ipsa demum sit causa peccatorum. Si quo Deus pacto sit reliqua compulsurus immensa certè potentia, rerum impellet potentias, ut diuinitus actae agant ubique diuine.","prev":{"citation":"Opera omnia 1692.1-4","label":"1692.1 to 1692.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1692.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1692.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1692.9-10","label":"1692.9 to 1692.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1692.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1692.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}