{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1693.1-5","citation":"Ficino, Opera omnia 1693.1-5","ref":"1693.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1693.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1693.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1693.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":357,"text":"Cap. X. VMin superioribus dixerit, homines esse sub prouidentia liberos, deinceps dubitat qua ratione intelligendum sit, quod saepe dicitur à Platone: homines non sponte fieri malos. Si enim Eita sit, ad peccandum cogi uidentur, siue coelo, siue alio fatali intimoque instinctu, siue seminali ratione cogantur. Respondetur quando peccant uoluntariè moueri ad actionem, quàm elegerunt, quamuis non uoluntarie cadant in peruersum habitum, qui clam sensimque ex frequentibus actionibus inolescit. Sic & à uoluntante motum exordiuntur, & quatenus ita diu progrediuntur, necessi tate in habitum eiusmodi prolabuntur: atque ex habitu tali in tale supplicium necessariò transferum tur. Quòd homines non ex corporibus inferioribus ad agendum ubique trahantur, patet, quando eligunt, atque peragunt, quae & praeter, & contra inferiorum conditionem esse ratio comprobat. Quòd rursum nec à superioribus uel corporibus, uel eorum rectoribus compellantur, liquet ex eo quòd saepe contra superiorum dignitatem ordinemque peruersè agunt atque peruersa. Similiter motum ad uirtutes ex rationali proprioque principio homines agunt: Atque si quando connumerantur actionum principia plura, semper in ipso principiorum agentium numero facultas ipsa rationalis habetur. Praeter corporum qualitates est ubique incorperea uita, rationaliter omnia regens: atque haec uniuersalis natura, naturis particularibus dominatur. Cap. XI. Vaeritur in undecimo capite, utrum singuli rerum exitus ex fatali quadam corporearum duntaxat causarum connexione proueniant: neque sit alia praeterea prouidentia. Esse uero praeter causas corporales uitam quandam ubique rebus infusam certis omnia rationibus na turaliter fabricantem, & alibi, & in Theologia satis ostendimus. Haec enim corporeis qualitatibus totocut fertur) impetu proruentibus certos imponit modos: Conciliat repugnantia: formas figurasque certas in certis per se uagisque materijs imprimit: ex non uiuentibus uiuentia facit. Atque sicut ars fabricat extra: sic ipsa, uelut ars naturalis ideoque facilius & felicius fabricat intus. Mouet & intus stupidas per se plantas, & ignauissima quaeque animalia statutis temporibus mirisque modis ad speciem propagandam. Instruit quoque intus plantarum tum radices ad humorem, tùm fructus & folia ad calorem sagaciter eligendum. Grauia quoque & leuia ad rectas lineas geometricè mouet, & abiectissima quae animalia uaticinijs, sagacitate, artibus naturalibus oportunè ad necessaria dirigit rationibus saepe humanum superantibus rationem, ducuntur namque diuinitus. Est enim haec spiracu lum quoddam uerbumque animae mundi uiuaciter rationaliterque materiam uerberans atque figurans, duosque habet terminos: Nam & ab intellectuali substantia ipsius animae pendet, & definit in materiam.","prev":{"citation":"Opera omnia 1693","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1693","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1693"},"next":{"citation":"Opera omnia 1693.6-9","label":"1693.6 to 1693.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1693.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1693.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}