{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1693.6-9","citation":"Ficino, Opera omnia 1693.6-9","ref":"1693.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1693.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1693.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1693.6.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Quatenus ergo in materiam definit, ratio dicitur simpliciter seminalis: quatenus autem ex intellectu, siue animae proprio, siue per hunc ex primo procedit, ratio dicitur intellectualis atque legisera. Rursum prout seminalis est, corporea facit: prout legifera, gradus quosdam mutationum, accommodat motibus animarum. Sanè quantum seminalis simul est atque legifera, totum gradibus suis disponit ordinem uniuersi. Tot inquam gradibus, quod & ipsa impressa prius est ab intellectuali principio, cuius ipsa quasi sigillum est, materiam imprimens examussim. Haec uniuersalis na tura est: ex cuius intentione sunt multa, quae praeter naturae particularis intentionem saepe contingunt. Sic ubi genitalis in quouis animali uirtus tanquam mascula, ubique masculum nititur procrea re, uelut in suo genere perfectissimum, interim uniuersalis natura quandoque uult foeminam: ut ex masculo atque foemina animalibus propagatis perfectius sit uniuersum. Sic ubi res quaelibet seipsam suaque duntaxat intendit, continuare uniuersalis natura intendit interim ex hac resoluta aliam deinceps aliamque componere bono consulens uniuersi. Sic dum singula sub qualibet specie sibimet potius ex natura propria: quàm speciei consulerent: haec clam impellit, ut speciei uel magis, uel aequè ac sibi prospiciant, ac diligentius ex se natis, quàm sibi prouideant, utpote quae non tam propria qualitate, quàm prouidentia uniuersali ducantur. Sic ubi propriae duntaxat species naturaliter ex speciebus proprijs nascerentur: haec ex equina & asinina specie muli speciem procreat, ac ne propagatio fiat ex mulis ipsa prohibet, dum natura particularis mulos quoque instrumentis genita libus armat. Sic denique tùm composita quaelibet, tùm compositum uniuersum ex disparibus longeque dissimilibus uult esse refertum mirabili uariarum formarum copia ditans. Ex quibus omnibus malum uidetur, id est, alicubi minus bonum admittere, sub maiori gradatim bono uniuersalis gratia boni. Natura uniuersalis quia est omniformis, uniuersum facit omniforme: neque cogit animas.","prev":{"citation":"Opera omnia 1693.1-5","label":"1693.1 to 1693.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1693.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1693.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1693-2","label":"Cap. XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1693-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1693-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}