{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1694-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1694-2","ref":"1694-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1694-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1694-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1694-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":370,"text":"Cap. XIII. Quo ordine prouidentia puniat, & quomodo agat QOsthaec descendit ad Platonicam, & Pythagoricam Aegyptiamque sententiam, omnium rerum Quicissitudinem esse. Ideoque delicta, quae prouidentia in una non potuit uita, in alia uita talionis poena punire. Quo sensu Origenes euangelicum illud accepit. Qui ferit gladio, gladio perit. Sed hoc ille uiderit. Talem quoque puniendi conditionem Chabalistae. Hebraeorum doctores comprobant, putantes animas hominum saepius in hanc uitam, sub figura tantum humana reuolui: atque ita curabilia peccata purgari, sed ter tantum huc posse reuerti. Haec enim ad probationem sufficere, & quae his uicibus purgata fuerit, meruitque beatiorem fieri, quàm ante descensum: quae uerò prorsus abiecerit rationem restare semper in gradu quodam ad rationem inferiore, id est, in ipsa imaginauone affectuque brutali. Addunt ne quis suum excuset peccatum, omnes tunc animas adfuisse quando Deus dedit Mosilegem. Perpetuum uerò periodum non saris probant. Transformationem enim eiusmodi usque ad finem mundani motus posse fieri arbitrantur, quem sequatur aeter ni sabbati quies, aeternaque beatirudo bonorum. Huc Dauidis illud tendere iudicantilmmaculatorum haereditas in aeternum. Item sancti in aeternum conseruabuntur. Sed ad Plotinum regrediamur. Quòd omnes hominum actiones, habitusque obseruentur prouidentia, & ordine certò pro meritis disponantur, confirmat ex eo, quod prouidentia multò etiam inferiora nobis, imò & infima, quaeque diligentissimè cerat, ornatissimeque disponit. Si qua enim à summa prouidentia negligi debuissent, res certe uilissimae debuissent. At uerò in his, non minus admirabile apparet, quam in pretiosissimis artificium, tum ad necessitatem spectans, tum etiam ad ornatum. Imò etiam tantò potentia artificis, & diligentiamaior, quantò magis materia haec locusque ordini repugnare uidetur. Ordinem uerò in uniuersamundi materia, & actionibus mundanorum constitui semper, atque restitui à diuinitate iudicat non per consultationem aliquam qua ordo quaeratur, sed per ipsam eius essentiam, quae ipse sit ordo. Diuinitatem hic intellige non solum intellectum diuinum: sed etiam intellectualem mundi anmam: atque insuper intellectuale, huius seminariumque spiraculum in mundi materiam. Quod autem de rerum uicissitudine dictum est, natura quodammodo monere uidetur in uipera, quando filij nascentes matrem necant, quae patrem eorum necauerar coeuntem. Hinc fortè significatur, quo sensu leges antiquae parricidas culeo inclusos cum uipera suffocam. Et profectò quemadmodum prodisum est, ut innocuum animalium genus, facilique ab alijs deuorandum, multiplicetur quoque facilimè sic, ut genus pestiferum difficilius habeat incrementum. Artificiosa haturae operasunt à prouidentia modo artis naturaeque agente. Item mentes non sunt","prev":{"citation":"Opera omnia 1694","label":"Cap. XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1694","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1694"},"next":{"citation":"Opera omnia 1694-3","label":"Cap. XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1694-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1694-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}