{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1695","citation":"Ficino, Opera omnia 1695","ref":"1695","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1695","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1695","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1695.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":168,"text":"Ideoque & hic, & in mundo nec in partibus est totius perfectio requirenda: nec in parte alia proprietas alterius exoptanda sed potius admiranda naturae potestas atque sapientia: quod per tot gradiis, tamque dispares, tam ordinatè seipsam adeò propagauerit. Post haec obscurum huius capituli calcem sic intellige: Homines daemonesque secundum uitam corpoream partes sunt uniuersi. Rursum secundùm actionem rationalem sunt aliquid quodammodo particulare: quia discursio. dum motu per plura prius posteriusue distrahitur, alias ad aliud propriè se determinat. Secundùm uerò mentem simul sunt uniuer sum: quia mens habet omnia simul, nec est ad aliud potius, quàm ad aliud definita, nec affectionem habet mundo contiguam. Denique sicut in coelo stellae, sic mentes in daemonibus hominibusque lucent: excellentiusque munus, quàm ut partes habent. Neque tamen horum mentes, etiamsi ut parres considerantur, derogant uniuerso. Eatenus enim excellentes habentur, quatenus ipsi totius menti, & intellectuali totius ordini similes iudicantur. Ipsa uniuersi ratio seminaria, quae natura uniuersalis est, habet in se praesignata etiam, quae mala dicuntur, & haec uniuersi bono confirmat. Item omnia mundana ludorum more inania sunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 1694-3","label":"Cap. XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1694-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1694-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1695-2","label":"Cap. XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1695-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1695-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}