{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1696.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1696.1-4","ref":"1696.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1696.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1696.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1696.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Non agit inquam, uelut ignis propriè determinatum aliquid, & impetu toro, sed uaria primum, & moderamine certo, ad certum finem, & terminum figuramque & tempus, & uariae uaria: uaria inquam primo, non sicut ignis, qui uaria quoque facere possit per accidens, uel consequenter atque per aliud. Mouet quoque non loco simpliciterque ut impellens, quod mouere soleat non formando. Mouere autem eius est formare, non alterationis tantummodo, sed etiam magisque rationi, artisque tenore. Ibi enim ars est ipsa ratio, ibi ratio est ipsa natura. Inde corpus ita naturale mo uetur, quemadmo dum tripediator ab ipsa tripudiandi arte animo ipsius insita. praesertim si fingatur, haec ars non quaesita quandoque, sed ita naturaliter insita, ut ibi sit ipsa natura. Quot sanè modos formasque in se ars ipsa compiectitur, tot modis atque figuris mouet intrinsecus ipsa saltantem. Vtrum uero ratio haec naturalia moiendo formans, ac uicissim formando mouens, sit forma, & quasi qualitas, aut quasi motio, & actio quędam? Est utique uelut utrunque: est enim actus essentialem formae nos sidens firmitatem, & efficaciam motionis: est quasi qualitas quaedam sine accidente: est motio sine transitu, est uita, id est, substantialis uigor ex anima in materiam, actusque perennis uiuaciter omnia & rationaliter agens: agit autem complurima, imò & conntraria primum: ipsa enim complurima ac fermè contraria simul. Hic ui multitudinem, siue plenitudinem quadruplicem intelligito: Intellectum purum, intellectum arimalem, animam naturalem, naturam materialem. Intellectus quidem purus sub ipsa statim unitare, adeo sibimet euadit unitus, ut ipse formaliter consistens omnia, in quoliber sui sit totus. Ideoque ipsius omnia in ipso sui quolibet comprehenduntur. Igitur penes in psum partes cunctae sunt in qualibet non per potentiam solum, sed per actum. Differunt uerò formaliter, quoniam per actumalium arque alium, & aliter atque aliter, siue magis etiam atque minus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1695-3","label":"Cap. XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1695-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1695-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1696.5-8","label":"1696.5 to 1696.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1696.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1696.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}