{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1697.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1697.5-7","ref":"1697.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1697.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1697.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1697.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":174,"text":"Sicut ergo seminarium intellectuali con gruit, sic notionibus quae sunt ibi, formulae in seminario efficaces quo fir:ut seminarium consequentia semper aptet antecedentibus animorum motibus, quamuis non sibi, sed intelligentię notis: sicut in arte potentia motrix exequitur ad unguem, quae non ipse quidem, sed imaginatio nouit. In antecedentibus quidem anima semper agit propriè, Deus uerò communiter: ut in consequentibus autem, anima uicissim communiter operatur, propriè uero Deus atque natura. Oportet autem propriam aliquam inesse animis actionem praeter tractum ex uniuerso pendentem: alioquin si nullam haberent propriam actionem, non possent de uniuersi principio, fine, forma, ac de rebus hoc mundo praestantioribus assequi rationem, imò uerò, & res omnes oportet in ipso uniuersi tractu nonnihil proprietatis habere. Sic enim & ipse proprias naturas asserunt, & principium quod omnia facit, ita potissimum efficit sibi similia, si facientia facit: nam ipse facit effectione. Si igitur actio ipsa omnium origo, probabile est, quae oriuntur inde agentia fore: atque ut habeant in quod agant, fore etiam patientia: fore quoque materiam passionum praecipuum fundamentum. De ordinibus, speciebus, differentijs animarum, & quomodo singula in diuina prouidentia","prev":{"citation":"Opera omnia 1697.1-4","label":"1697.1 to 1697.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1697.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1697.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1698.1-4","label":"1698.1 to 1698.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1698.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1698.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}