{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 170.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 170.5-8","ref":"170.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/170.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/170.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/170.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"Substantia ue rò huiusmodi erit principium motus in corpore. Nullum igitur corpus alteratione seipsum mouet. Sed neque etiam seipsum generat, quia quod generat aliud, generato dat esse. Habet igitur genitor esse, quod tribuit geni to. Quod generatur, aliunde accipit esse, quod ipsum non possidet. Nihil igitur sibi potest esse tribuere Haberet enim ipsum simul & non haberet. Et cum genitor genitum an tecedat, qui sui ipsius secundum finitam naturam genitor est, & genitus, seipso simul prior est atque posterior, quod in natura finita nemo utique finxerit. Atqui neque corrumpit etiam seipsum corpus. Quippe cum res quaeque prolem suam ex natura propria generet, atque ideò sibi conuenientem proferat non contrariam, sequitur ut naturalis rei cuiusque instinctus, qui proles quaedam est essentiae atque ipsius esse, contra essentiam & esse non surgat. Nulla ergo res instinctu suo ducitur ad non esse, nedum sui, sed neque alterius cuiusquam. Imò cum rei cuiusque nixus ad seipsam seruandam proficiscatur, in contrarium non flectetur. Sed neque auget seipsum corpus aut minuit. Non enim fieri id sine alteratione contingit, ac etiam generatione quadam & corruptione. Nam per qualitatum alteratio nem crescimus & decrescimus. Et dum crescimus, nouae in nobis partes corporis gene rantur, dum decrescimus, ueteres corrumpuntur. Si ergo incrementum & decrementum alteratione, generationeque & corruptione indigent, corpus quod per alterationem, gene rationem, corruptionem se non mouet, neque augendo quidem mouet seipsum uel minuendo, neque etiam condensat seipsum uel rarefacit, quoniam sine alteratione ista quoque non fiunt. Dixerit fortè quispiam, corpus saltem per seloco mutatur per transitum, uel circuitum. Hoc quoque impossibile est dictu. Si enim ad superiores illos motus qui intenti sunt, est impotens, multò magis erit impotens ad externos. Motus quidem externos uoco circuitum atque transitum, qui ad terminos remotiores tendunt quam motus interni. Itaque si corpus non ualet per se moueri ad terminos proprios, quonam pacto poterit ad terminos alienos? Quamobrem sic iam concludamus. Nulli apparent in corporibus alij motus praeter illos octo iam numeratos. Per nullum illorum ex seipsis aguntur. Ergo nullo modo ex se corpora agitantur. Mouentur tamen (ut cuique constat) a natura quadam intrinsecus agitante, etiam sine externis impulsibus.","prev":{"citation":"Opera omnia 170.1-4","label":"170.1 to 170.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/170.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/170.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 172","label":"Cap. VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/172","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/172"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}