{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1704.5-6","citation":"Ficino, Opera omnia 1704.5-6","ref":"1704.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1704.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1704.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1704.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":184,"text":"Quòd autem non solùm intelligentiae communiter, sed etiam rationis, quandoque fulgor in animabus mi care minimè uideatur, in causa est, uel peruersa nimium corporis compositio, tum inepta frequenter ingenio, tum perturbationi parata, uel fortè ipsa ratio seminalis animae iamdiu in habitum conuer sa brutalem, atque subinde corpus in materia, prout fert opportunitas sibi brutale conformans si modò potentia genitalis, primam corpori qualitatem affert: ut anima tunc non talis euadat omnino qualis nanciscatur & corpus, sed tale sibi fingat corpus, qualem iam naturam ipsa sibi conceperit ut meritò in se facta deterior in deteriorem uitam transseratur & sortem. Post haec quatur causas obseruabis. quibus anima nostra deterior, quandoque possit euadere. Primam quia posita est ab initio post secundum ordinem animarum. Secundam, quoniam momentum ab initio minimum lon gius paulatim cadendo fit maximum. Tertiam, quia dum anima cum alia quadam, uel anima, uel re fortè concurrit, uel potius, dum in anima affectio, quaedam prior cum posteriore congreditur, ex tali quodam congressu uis noua resultat, nouumque inde facit effectum, sicut est in aliarum rerum com mixtione compertum. Quartam, quia praecedentes actiones in uita pręterita, talem habitum inchoauerunt uitae praesentis.","prev":{"citation":"Opera omnia 1704.1-4","label":"1704.1 to 1704.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1704.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1704.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1705","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1705","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1705"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}