{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1705","citation":"Ficino, Opera omnia 1705","ref":"1705","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1705","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1705","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1705.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":375,"text":"Verùm ubi Plotinus uelle uidetur rationem animae seminalem actionibus antecedentibus adeò degenerare, ut ipsa potentia genitalis, quae erat in propria hominis specie, fiat iam in specie bruti cuiusdam: atque ita haec brutum eiusmodi concipiat uel accipiat, intellige totum sub conditione dictum, id est, si quando ipsa naturalis potentia in se speciem mutare possit, consequen ter ad talem speciem transferri ferinam: sed certè non posse ratio nobis ostendit. Primò quidem quia cum rei nullius essentia propria essentialisque potentia quandiu existit, possit ipsum esse alterius spe ciei proprium, actumque illius essentialem quandoque subire. Certè nec hominis anima rebus multis longè praestantior adeò potest à specie sua cadere, ut speciem induat aliorum, atque nonnunquam deteriorem. Secundò quia cum dicat Plotinus alibi, ipsum intelligere, atque ipsum uegetare esse prosus substantiale, neque permutare intelligentiam per actiones animae, consequens est ut fateatur, neque potentiam uegetalem per actiones aliquas permutari, quod experientia patet. Non enim per habi tum morum prauum ipsa fit praua, uel fit bona per bonum, & ratio ipsa demonstrat accidens ipsum mobile non permutare substantiam permanentem, praesertim si oriatur intrinsecus. Quamobrem ipsa uegetalis essentia nunquam ex sua specie per accidentales imaginationes brutis quodammodo similes in brutis speciem transmutabitur, neque per se speciem deseret propriam, siquidem ipsa sit sempiterna, sed habitus quidam ferinus potius contrahetur, in ipsis imaginationis actibus & affe ctibus: habitus inquam, potentiam insuper rationalem afficiens imaginationi uidelicet saepe consentientem. Qui sanè habitus uelut nimium alienus diu animam à diuinorum contemplatione, & uita locoque detorquet. Tertiò quum transferri animum in uitam sortémque deterrimam purent purgationis gratia, quo malefacta retractat praeteritorum poenitentia ductus, aditus omnis poenitentiae clauditur: si rationalis ipsa species praecipitatur in brutam. Accedit ad haec quòd in genere nostro tam diuersi sunt gradus, ut figuram corporis non oporteat iustiriae, uel congruentiae gratia commutare: quandoquidem sub hac ipsa figura homines supt humani & brutitut ita dixerim) atque daemonici. Si hactenus Plotinus sentiat. à Timaeo Pythagorico, non dissentiet, & ab Aristotele for san non dissidebit, nec improbabitur ab Hebraeis. Hi namque omnes facilè concedent animam no stram per corpora duntaxat hominum posse reuolui brutis uerè nequaquam accommodari: accom modari uerò daemonicis posse figuris: nam habet & ab initio spiritale corpus corporibus daemonum, quàm simillimum. Quòd oporteat esse diuersos rerum gradus: quòd prouidentia dispenset singula Geometricae proportio nis aequalitate: quod fatum seruit prouidentiae de libero arbitrio.","prev":{"citation":"Opera omnia 1704.5-6","label":"1704.5 to 1704.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1704.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1704.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1705-2","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1705-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1705-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}