{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1705-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1705-2","ref":"1705-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1705-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1705-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1705-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":388,"text":"Cap. V. luina mens sicut formales in se rerum rationes habeat speciebus gradibusque distinctas, non enim aliter in pura forma, quam formaliter potest esse distinctio: sic in mundo distinctionem eiusmodi configurans, non aequalem ubique seruat numerum, ut quot uires, & quales in se res haec habet, totidem talesque habeat illa: alioqui una quaedam fortè sufficeret, superuacuae forent reliquae noui nihil addentes, factaeque uiderentur plures dimensionis potius sectione, uel accidente quodam quàm essentialis differenria formae. Quas ergo res Deus non aequat inter se numeris atque ponderibus, saltem congruitate proportionis adaequat. Vt si progrediaris in longum, uideas creaturam primam uigore superare secundam proportione dupla: praeterea secundam sicut per duplam superatur à prima, per duplam similiter tertiam superare, atque deinceps tertia quartam. Similibus quoque proportionibus, quibus naturae naturas superant, cognosces actiones naturarum, & passiones uicissim excedere actiones aliarum atque passiones. Si rursus digrediaris in amplum, uidebis si comitantia crea turam primam, uel circumstantia excedantur ab ea sexquialtera ratione, uel potius sexquitertia, simili proportione, quae circumfusa sunt creaturis sequentibus superari Non igitur Arithmetica, sed Geometrica potius aequalitate prouidentia gaudet. Haec enim est iustitiae propria, qua ciuilis pru dentia domum & ciuitatem gubernat, & regnum cui, quidam prudentiae Plotinus diuinam prouidentiam comparauit. Item poëticae simul & musicae, denique & saepius, & libentius uegetali comparauit natu rae, animal plantamque regenti. Natura enim instrumentum est prouidentiae. Hac igitur comparatio ne docet, sicut animal unumquodque una dispensatur ubique natura, membris infimis, tam praesente quam summis: sic & mundanum hoc animal una prouidentia regi singulis ubique praesente. Inter haec ob seruabis in mundo singula sicut in animali membra ultra communem conditionem uires quasdam, & actiones proprias possidere. Item quàm facilè in quolibet animali partes propter communem naturam cum partibus sensu statim & passione communicant, tam facilè singula in mundano hoc animali tan quàm membra propter naturae unius communionem compati, consentireque inuicem, non solum quae situ propinqua sunt, sed etiam quae inter se longissimè distant: sicut enim ex capite ad pedes, sic ex mun di summis ad infima motio statim & affectio prosilit. Seminariam uerò mundi uitam, qua uelut forma totum hoc unum est animal uocat fatum, cuius explicatio quaedam est series causarum motio numque coelestium, in qua explicatione Atropos nominatur, aliquando firmamentum: Cloto ueró uolubilis admodum regio planetarum Lachesis uerò, quod sub Lunam per sortes inde traducitur. Vniuersa igitur haec dispensatio & dispositio rerum ubique simpliciter prouidentia est, sed quoniam dependet a mente, & ubique mentis nutu peragitur, prouidentia nominatur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1705","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1705","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1705"},"next":{"citation":"Opera omnia 1706.1-5","label":"1706.1 to 1706.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1706.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1706.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}