{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1706.10-11","citation":"Ficino, Opera omnia 1706.10-11","ref":"1706.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1706.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1706.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1706.10.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":171,"text":"Cum enim omnia hęc animalis unius mundani sunt membra, meritò superiorum membrorum motus inferiora membra motibus suis frequenter, uel sequuntur, uel imitantur, atque in superioribus inferiorum praeferuntur indicia, quibus saepe comparatione quadam proportionis potius, quàm efficacia rationis futura co gnoscuntur earenus: sic igitur auspex ita praedicitiuolauit huic auis in altum, illic uerò contrà: hic igi tur altius extolletur, deprimetur ille: similiter augur garritu auium laetiore, laetiora promittit: tristitia tristiore minatur, similiter Astrologi solent altitudinem dignitatis per Planetarum altitudinem designare. Post haec notabis iterum, sicut ratio seminaria mundi est una quaedam uira ex multis congesta seminibus, quae nec facit ipsa, sed sic affecta processit: nec aliud ibi generat aliud, sed conspirat: ita mundum hunc unà cum membris suis, inde uelut unum animal pullulare, neque ipsum facere membra: sed fieri: neque membra haec illa facere, sed mouere, nicissimque moueri, & singula non utcunque, sed pro natura sua pati uel agere, & significare alijs suo quodam pacto, & ab aiijs ita significari Quòd in prouidentia Dei actio artificiosa, & naturalis est eadem, quae gubernat mundum sicut uita plantam.","prev":{"citation":"Opera omnia 1706.6-9","label":"1706.6 to 1706.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1706.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1706.6"},"next":{"citation":"Opera omnia 1707.1-4","label":"1707.1 to 1707.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1707.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1707.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}