{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1706.6-9","citation":"Ficino, Opera omnia 1706.6-9","ref":"1706.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1706.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1706.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1706.6.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Quo consequentiae ordine poßint ex bonis praeuideri mala Quomodo in praesentibus sint futurorum signa. Cap. VI. mala non sunt secundum prouidentiae ordinem, carere uidentur ordine: itaque pręuideri non posse uidentum praeuidentur tamen à multis. Quomodo ita praesagiri possunt? quoniam uel consequuntur tandem ad ipsum ordinem prouidentiae, uel si diuulsa contingant, instituto prouidentiaeo rdini mirabiliter inseruntur. Proinde cum à primo ad ultimum gradatim diuisio multitudoque crescat, ideoque in mundo corporeo sit extrema diuisio, necesse est quod in mundis superioribus est non materia quidem ipsa, sed quasi quiddam materiale, dum ad actum eius absolurissimum comparatur, à quo non re ipsa, sed quadam ratione distinguitur, id in mundo corporeo iam esse materi am, & à natura formae tum re ipsa, tum longissima separari: itaque informe per se remanet atque malum. Vides ergo, quo potissimum ordine consequentiam mens uidere, praeuidereque possit ex forma materiam, ex bono denique malum. Praeterea prouidentiae ordo constituit uarios in mundo habitus qualitatem, qui naturali foecunditate longa deinceps propagatione procederent. Ex hoc progressionis ordine coguntur, multò longius à sua fonte distare, ideoque deterius se habere. Vides iterum qua prouidentiae serie ex habitibus praenosci priuationes possint atque defectus. Quemadmodum uerò & ipse mundus, & res in eo ex formoso constant atque deformi, perfectionesque naturarum paulatim desinunt in defectus, sic & omnium actiones. Itaque ex ipso actionum recto uigore longius desce dente praesentiri potest obliquitas earundem atque defectus: sed tale praesagium ex principijs extrema prospiciens, ad Deum pertinet atque diuinos: caeteri uerò non per causas quidem latentes sed per indicia, quae palàm causas comitantur sutura praeuident in praesentibus: perinde atque ille, qui sę pe quae facturus in posterum sit amicus, per eius literas iam certior est effectus. Praesentes namque rerum causae, in quibus futuri continentur effectus agunt aliquid passim, quasi scribendo uenturis quodammodo congruens, ex quo sagaces, quasi legendo futura praesagiunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 1706.1-5","label":"1706.1 to 1706.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1706.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1706.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1706.10-11","label":"1706.10 to 1706.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1706.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1706.10"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}