{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1707.5-9","citation":"Ficino, Opera omnia 1707.5-9","ref":"1707.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1707.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1707.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1707.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":346,"text":"In arbore uerò mundano res iam ita sunt differentes, ut à radice stipes, ab hoc rami multi, ab his surculi plures, ab his folia pompaque complurima, in quibus quamuis extremis, radicis uigor ipse seruatur aptus ad propagandum. In his igitur considerare licet primum mundana omnia, quantumcunque difiuncta inter se uideantur, inuicem tamen esse connexa, eidem subnexa principio, deinde facilè inter se in actione passioneque posse communicare. Praeterea facillimè regi ab eodem omnia ubique manente, & in unum articulatim ad nerui modum cuncta penitus connectente. IN LIBRVM ENneadis tertiae quartum. Daemonibus. Comment. Summa libri, item de daemonibus, & de daemone proprio. VMMA libri huius de suo euiusque daemone, daemonici potius, quàm diuini est eiusmodi. Anima cum sit omnia, motumque habeat naturaliter liberum, nimirum potest, & intra se proprias similitudines for, mare seipsam, atque subinde talia sibi animalium, & plantarum corpora conformare. Si igitur more plantae uixerit: format post hanc uitam plantae corpus, in quo uegetalis potentia tantum agit: sensus autem eiusmodi uitae praesidet tanquam daemon, non ut agens, sed ut aßidens speculator. Similiter si anima uiuens ut bestia, fiat denique bestia sensum cum uegetali duntaxat exercens, rationalis huic potestas imminet ociosa & tanquam daemon aliquis obseruator. Qui uerò ratione unà cum sensu uiuit, mentem habet more daemonis aßistentem: qui denique uiuit mente. Deum pro daemone uidetur habere praefectum. Hac in re Plotinus Timaeum ex parte secutus est dicenum, potestatem praestantiorem animae esse ducem hominis atque daemonem. Secutus est & carmina Pythagorica: quae Drum obsecrant, ut quo Daemon utamur ostendat: deinde declarant unicuique inesse pro daemone quandam natu rae propriae diuinitatem, quae pandere nobis poßit occulta. Hinc ergo Plotinus & lamblichus Aegyptiorum sententia intellectum unicuique suum praeficiunt, tanquam daemonem rationis semper omnia speculantem. Adhunc uerò librum componendum est adductum, ut narrat Porphyrius, magica Aegyptij sacerdotis opera: qui & profitebatur suum cuique daemonem oculis demonstrare, & demonstrauit Plotino pluribusque praesentibus, non daemonem Plotini, sed Deum: quip pe cum Plotinus non tam ratione, quàm intelligentia uiueret, nitens uidelicet intuitu plurimum potius, quàm discursu, neque perturbationes amputant, sed extirpans. Quamobrem & in hoc libro non solum docet qualis cuiusque sit daemon:utrumetiam exhortatur ad Deum pro daemone consequendum. Hactenus libri summa.","prev":{"citation":"Opera omnia 1707.1-4","label":"1707.1 to 1707.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1707.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1707.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1708.1-4","label":"1708.1 to 1708.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1708.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1708.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}