{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1709.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1709.5-7","ref":"1709.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1709.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1709.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1709.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":196,"text":"Quemadmodum in composito corpore uapor ipse suus ad eiusdem circumferentiam se diffundit alteratione quadam non lędente substantiam: uapor autem ulterius foras euolans, quodam detrimento substantiae repraesentare nidetur eam animae passionem, qua nonnunquam potentiam uegetalem ultra seipsam, ultra spiritale cor pus naturaliter sibi familiarissimum ad corpora composita promouet. Tunc enim non quodammodo mota, sed uerè mutata, id est cum quadam dignitatis suae iactura insimae generationis opus aggreditur: & qualiter in se mutata est, rale corpus pro uiribus sibi concreat ex materia. Mementoin ter haec, ipsam mundi animam, si conferatur cum mente diuina, generare quodammodo motam quemadmodum exposuimus: si conseratur cum anima nostra, generationem explere non mutatam id est, à principalibus actionibus suis nullo modo distractam. Vbi uerò dicitur à uatura materiam procreari, intellige ab uniuersali natura, quae mundanam animam comitatur: tametsi quaelibet intellectunlis anima (ut uult Plotinus) nisi materiam repererit procreatam, procreatura uidetur. Materiam hic appeslat ulrimum uniuersi, subiectam ipsi naturae, quae est ultimum diuinorum, quae ex moreria prorsus indefinita fingit corpora, formas desuper adhibens. Sicut & ipsa, & anima atque meng prius tanquam quodammodo indefinitae fuerunt, quàm in formam propriam prouenirent, sed nunquam prorsus indefinitae: quamuis tales excogitentur, quatenus adactum absolutissimum referuntur. Detransinigratione animae: & quòd non transit in bestias","prev":{"citation":"Opera omnia 1709.1-4","label":"1709.1 to 1709.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1709.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1709.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1709","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1709","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1709"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}