{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1713.8-9","citation":"Ficino, Opera omnia 1713.8-9","ref":"1713.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1713.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1713.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1713.8.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":162,"text":"intus sunt efficaces, ut fo ras agant non accidentale aliquid, sed substantiam, substantiasque diuersas pro rationum diuersitate formalium Substantiae quidem eiusmodi è proximo prodeuntes ab intellectu primo, intellectuales in primis existunt. Quoniam uerò & ipsae sunt admodum efficaces ad conceptum uidelicet intimum, ideo unaquaeque proprietatem quandam exprimit in se ipsa ex intellectuali iam animalem, magisque in plura distinctam. Sicut uel a scintilla radius emicat, uel ab intimo imaginationis uerbo simpliciore, uer bum in prolatione multiplicius iam mobiliusque producitur. Prodeunt igitur ex una ideali anim: foras animae multae, tum mundi, tum etiam aliorum. Quae etsi differentes substantiae sunt, sunt tamen inter se quodammodo unum triplici potissimum ratione, tum quia sub eadem idea cunctae tum quia locis & temporibus minimè difiunguntur, tum etiam quoniam per intellectuales suos quaelibet apices uno eodemque secundum actum formantur intellectu diuino, eundemque cunctae perpetuò contuentur, mitto quod ad eundem naturaliter omnes conferunt uniuersalis prouidentiae finem In Cap. V. Quomodo anima quaelibet rationalis est omnia, & quomodo differant inter se species rationalium animarum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1713.4-7","label":"1713.4 to 1713.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1713.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1713.4"},"next":{"citation":"Opera omnia 1714.1-4","label":"1714.1 to 1714.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1714.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1714.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}