{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1714.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1714.1-4","ref":"1714.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1714.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1714.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1714.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"Cummum omnium principium propter summam tuam simplicitatem est super omnia, tum poOcestatem mox efficit omnia. Intellectus igitur eius filius est primum omne, ideoque est omne perfe ctè, & idcirco quaelibet eius idea est omnes ideae. Anima igitur ab idea propria naturaliter & proximè profluens secum contrahit omnia: quaelibet igitur intellectualis anima est uniuersum. Id totum rursus confirmo: primum in quolibet genere, & simplicissimum ibi est, & ibidem continet omnia. Cùm igitur intellectus ipse primus sit prima forma, meritò & uniformis est, & uniformis existit. Itaque omnis rationalis anima quatenus intellectualis est, non solùm forma simplicissima est, sed etiam est omniformis, & omnia: omnia inquam actu, sicut & intellectus ipse est actu omnia. Quatenus au tem anima non tàm intellectualis iam, quàm animalis euadit, retinet quidem munus, idem quo sit adhuc omnia: sed minus perfectè retinens, est iam in potentia uniuersum, & meritò, quando Deus eam rerum medium collocauit, eam ex omnibus temperauit. Temperauit autem ita diuersas species animarum, ut anima quae mundi uniuersalis uita foret, ad intellectum semper conuerteretur uni uersalem, atque uniuersaliter insuper, & insuper attentissimè. Vnde factum est, ut uniuersalem sem per totius gereret prouidentiam, atque hanc potestate mirabili, ideoque & facilitate mirifica: siquidem potestas omnis uenit ex alto. Animae uerò reliquae post hanc coelestes ad intellectum quidem uniuersum conuerterentur, nec tamen adeò uniuersaliter, nec attentione pari: ideò prouidentiam neque tàm uniuersalem agunt, neque etiam tam potentem. Infererios tandem his animae ita constiturę sunt, ut aliquando ad intellectum se uerterent uniuersum, atque tunc siue magis, siue minus uniuersaliter, uel attentem: ideoque aliàs cum uniuersali magis concurrerent prouidentia, aliàs uerò minus, minus quoque potenter. Item ut aliquando non tàm ad uniuersum, quàm ad proprium se flecterent intellectum, minusque perfectae forent, quandoque ad rationem, ubi & perfectè minus: interdum ad imaginationem, quamplurimum laberentur, deterrimaeque euaderent. Denique rationalis anima quando in se explicat uniuersum, ad uniuersalem animae mundi admittitur prouidentiam, quando uerò in se gradatim ab uniuerso munere cadens ad partem muneris sese dirigit, particularem gradatim subit curam, corpusque proprium magis induit, magisque laborat.","prev":{"citation":"Opera omnia 1713.8-9","label":"1713.8 to 1713.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1713.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1713.8"},"next":{"citation":"Opera omnia 1714.5-8","label":"1714.5 to 1714.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1714.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1714.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}