{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1715.1-5","citation":"Ficino, Opera omnia 1715.1-5","ref":"1715.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1715.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1715.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1715.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":385,"text":"habebat suae sphęrae conformes, sicut haber & nostra. Nam & ignea quaedam animalia esse conprobat Apuleius hoc Aristorelis testimonio: in fornacibus ardentibus, quaedam animalia propria uisa sunt uolitare pennulis apta, quae totum aeuum suum diuersantur in igne: cum eo exoriuntur, cum eo pariter extinguntur. Profecto quod primum ab ipsa uiuifica substantia. id est anima uitam accipit, solus est ignis. Est enim ignis inter corpora proximus animę, quoniam excellentissimus, efficacissimus, mo bilissimus: Hinc efficitur ut fouente calore singula uiuant, non fouente non uiuant, Secundò per ignem, aer igni proximus uitam sortiri uidetur, & pabulum esse caloris: per haec duo subinde subtilis aqua uicinior aeri: per hanc similiter terra subtilis: per haec quatuor inuicem congregata, corpus ex quatuoi non iam uaporib. sed materijs crassioribus compositum atque solidum. Licet autem ubique, quod prius est atque simplicius à sequente compositoque resoluere: Sunt igitur animalium rationalium quinque genera: Fri ma sunt, quorum corpora solus est ignis ac si uisibilis ignis stellae sunt, quos antiqui deos nominant: si inuisibilis, daemones Orpheus igneos. uel coelestes appellat, qui in Planetarum circulis stellarum uicem teneant sub Planera duce. Non enim decet ab innumeris animalibus, quę sunt in firmamento mox ad unicum infra descendere. Secunda quorum corpora sunt ignis, & aer optimè mixtus: hos daemones idem aethereos, uel aereos nominat. Sunt & animalia tertia, in quibus ignis & aer cum su btili quadam aqua componitur, quos daemones iam nominat aqueos, qui quandoque paulo densio res facti, aspici possint. Neque desunt quarta, quae tribus iam dictis subtilem adhibeant terram, quasi quendam terrae uaporem. Hi ab Orpheo terreni daemones appellantur: qui & aliquando paulò ulterius condensati etiam ualeant attrectari. Hoc etiam nuncupat subterraneos, quotiens ui delicet subeunt terrae cauernas. Quinta sunt hominum, quasi infimorum daemonum corpora, in quibus praeter daemonicam illam ex quatuor subtilibus mixturam, qua daemones sumus, quae in no bis spiritus est, primoque uiuit & sentit, mixtura solidiorum est adiuncta. Spiritum uerò primò uiue re atque sentire patet ex eo, quòd retracta à membris spiritu, mox sensus, & motus membra deserit. ideoque & uita. Cum uero quod prius cognatiusque accipitur, firmius teneatur probabile uidetur, animas eiusmodi posteriora gradatim dimittere corpora, prioribus interim diutius reseruatis: ut quae fuerunt in corpore solido, diutius postea sint in tenui: in quo pariter erant, & in quo potissimum sentiebant, quod & propter cognationem facile cedit animae connectenti. Quo uero sublimius, simpliciusque corpus est, eò tardius uidetur ab anima deserendum, coelestè uerò nunquam.","prev":{"citation":"Opera omnia 1715-2","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1715-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1715-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1715.6","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1715.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1715.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}