{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1715.4-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1715.4-7","ref":"1715.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1715.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1715.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1715.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"ut intelligas ipsam ani mae formam, cuius esse idem est, quod & essentialis unitas eius, esse prorsus indissolubilem, quemadmodum est indissolubilis unitas: praesertim quia si esse ubique in rebus est per formam, sequiturur forma simplex in seipsa subsistens, esse suum semper in seipsa continuet. Praeterea si forma simplex non mixta materiae perdenda sit, in nihilum redigitur, si generanda. ex nihilo generabitur, id autem physica per se ratio non concedit. Est igitur anima sempiterna, praesertim. quia si de aliquo sit fingenda, neque tamen ex ullo quaeat materiali, cogetur Deus eam eius author de sub substantia procreare, unde co getur esse mutabilis: praesertim si quando faciat, quod antè non fecerat. Haec ergo Plotinus signifi cat. ut animam asserat sempiternam, quae quantum affirmanda sint, in Theologia nostra satis est dictum. Inter haec animaduerte, formas eiusmodi unanquanque esse in unum quiddam numero ab alijs, non per accidens, sed per se distinctum, per se inquam, quoniam animae non accipiunt numerum ex numero corporum, uel corporalium qualitatum, quasi una mundi anima per diuersas affectiones corpo rum propagetur in multas. Iam uerò qualibet anima ita per se subsistit semper unum numero, sicut in sua essentia suum habet esse, atque esse suum idem est quod & unitas eius. Sicut ergo essentia simpliciter animae tanquam simplex, & in seipsa consistens, sempiterna est, sic & quodlibet singulare illius esse: siquidem esse suum est solum in ipsius essentia. Item sicut esse est sempiternum, sic & unitas quaeli bet numeralis siquidem illic idem est esse quod & unum aliquid esse Non enim per externa, sed per interna distinguitur essentia simplex permanens in seipsa, ut nemini liceat somniare nostras animas personalibus quandoque dimissis proprietatibus in generalem quandam animam confundendas. Res quidem corporeae ex materia formaque compositae, unitatem speciei perpetuam successione conseruant: unitatem uerò numeralem propriamque nequaquam.","prev":{"citation":"Opera omnia 1715.1-2-3","label":"1715.1 to 1715.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1715.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1715.1-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1715.8-10","label":"1715.8 to 1715.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1715.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1715.8"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}