{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1715.8-10","citation":"Ficino, Opera omnia 1715.8-10","ref":"1715.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1715.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1715.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1715.8.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Atqui neque specialem conseruarent in se unitatem, nisi ab anima generationis fonte perpetuo hanc haurirent. Anima igitur tanquam longè praestantior unita tem in seipsa quaelibet numeralem propriamque retinet semper, non solummodo specialem. imò sicut per ipsam compositae quae dissoluuntur similib. temporibus redeuntibus, similia prorsus & eadem specie reuertuntur: sic anima mutans quodammodo in seipsa formam, uelut praestantior corpore, ad eandem nu mero quandoque redit, & ad idem corpus, eandemque personam. Posthac ubi quaeritur quomodo forma simplex intellectualisque anima, siue mundi, siue nostra dicatur aliquando infinitarrespondetur, non quia in infinitum diuidi queat, sed quia sine fine uigeat, & ubique & semper agere possit. Sic igitur nec anima mundi, uel in animas diuiditur infinitas, uel qualitatis corporeae more distenditur, quatenus molis mundi protenditur, sed unica permanet, & quantumcunque corporis ex ea quicquam potest accipere, ipsa ubique integra uegetat. Animae quoque nostrae sicut non fiunt numero totidem, ex tot cor poreis portionibus atque qualitatibus, sic neque protenduntur in molem, & more albedinis extenduntur extensa materia: sed & totidem sunt, quot proprietates intimae, & quantum molis ad earum praeparatur influxum, tantum formant indiuiduo quodam & ubique toto perpetuoque uigore. Neque secatur anima nostra in plures animas, siue propter diuersa membra, siue membro quolibet amputato: sicut nec anima mundi ipsa in se, uel diuiditur, uel fit plures animae, partibus inter se mundi diuisis. Haec enim una permanens, quantumcunque disiungatur pars mundi uiuens, haec ab alia tamen tota simul est in utraque. Est & in medio propter continuitatem materiae primae, imò & essentiae quintae quae est proprium animae susceptaculum. Inter haec si cui Plotinus uidetur in plantis & animalibus ex putrefactione genitis, non aliam ponere animam, quàm mundanam, tu caue ne facilè id concesseris, id enim ipse uidetur in libro de animae immortalitate refellere.","prev":{"citation":"Opera omnia 1715.4-7","label":"1715.4 to 1715.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1715.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1715.4"},"next":{"citation":"Opera omnia 1736.1-4","label":"1736.1 to 1736.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1736.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1736.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}