{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1716.9-10","citation":"Ficino, Opera omnia 1716.9-10","ref":"1716.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1716.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1716.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1716.9.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":176,"text":"Item sensibiles deos, scilicet stellas: post eas daemones, qui sunt inuisibiles, siue in coelo sunt, siue sub coelo: quamuis ipsam daemonis appellationem ad eos, qui sub luna sunt, propriè transferant. Corpora daemonum in superioribus quidem descripsimus. ratione quadam liberiore. per quam à plerisque Platonicorum haud longè discederemus. Possumus autem ratione forsitan magis physica dicere, corpora daemonum sublunarium plurimum esse composita. Nam & elementa in globum unum undique commiscentur, erit igitur necessariò ignis in eis. Per hunc enim uita motusque uiget. Erit & aerignis pabulum: nec solus cum solo, nec subitò dissoluantur. Esto insuper aqua tenuis, nec sine terra subtili, alioquin minimam habebit sub igne stabilitatem, oportet sanè spiritalia daemonum corpora sicut & spiritus noster esse admodum temperata, ut sint illius uitae nobilis susceptacula. Oportet igitur in eis tyrannicam ignis uoracitatem ita domari, ut & trium numero, & horum quidem quan titate maiore unius tyranni rapacitas refraenetur. Non potest autem terra illic esse multa, nec etiam aqua plurima. Sit ergo quam plurimus aër, secundo loco humor aqueus tenuissimus, tertio ignis sed admodum rarus, ne fortè sit edax: quartum teneat subtilissima terra locum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1716.5-8","label":"1716.5 to 1716.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1716.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1716.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1717","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1717","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1717"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}