{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1717.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1717.1-4","ref":"1717.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1717.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1717.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1717.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"SVMMALIBRI. VMMA huius est asserere rem incorpoream pati non posse. Rem quidem incorpoream appellat, quae uel nullam in sua ratione quantitate includit, quamuis eam extrinsecus accipere ualeat, haec autem materia est. Vel quantitatem prorsus excludit, haec autem est mens & anima. Praeterea paßionem esse uult mirationem, quae substantiam perdere ualeat, siue diuisione contingat: qualis accidit quantitati rebusque necessariam habentibus quantitatem, siue contingat alteratione, qualis accidit contrarijs inter se qualitatibus, atque insuper formis, quas necessariò qualitates eiusmodi comitantur. igitur tàm materia prima, quàm anima res est incorporea, neque quantitatem, neque qualitatem eiusmodi propriam sibi uendicant, ideoque à paßione seiungitur: ac multò magis anima, quàm materia. Anima enim non solum formas non admittit perniciosas, uerumetiam nec nouas aliquando qualescunque sint formas uidetur accipere. Multa igitur in sequentibus de immutabili animae rationalis essentia, deque partibus eius, nonnulla insuper de essentia prima, plurima de illius opposito, id est, de prima materia disputantur, quatenus id denique confirmetur, rem incorpoream esse paßionis expertem. Anima neque patiatur, neque formas qualitatesue suscipit. Item de publici imaginatione. N prima igitur libri parte, quae capita quinque continet, ostendit animam non esse passioni subiectam: in secunda deinceps ostendet simile aliquid de materia. Quantum uero ad primam spectat, animaduertes nullam incidere à corporibus impulsionem, uel qualitatem in potentia anima cognoscentem. Siue enim modo quodam naturali, & ut ita dicam inciderit materiali, confundetur cognitio & discretio protinus: & iudicium, siue imaginali quadam conditione saltem id eueniet, ut corpora forment animam, quod dictu nefas: nam ad animam tanquam superiorem spectat formare corpora non inde formari. Omnino uerò omnis cognitio affectus animae etiam ad corporalia uergens, est actio quaedam animae circa talia, neque interim patitur inde. Neque enim conuenit cum corporibus in materia, qualis communio solet aliquam passionis uicissitudinem in agente committere. Quid igitur est sentireus?","prev":{"citation":"Opera omnia 1717","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1717","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1717"},"next":{"citation":"Opera omnia 1717.5-8","label":"1717.5 to 1717.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1717.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1717.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}