{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1718.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1718.5-8","ref":"1718.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1718.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1718.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1718.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Eiusmodi sunt in tellectus omnes & intellectuales animae, in genere ueri entis connumerata. Nam formae sensibiles inseparabiles à materia, entia non uera dicuntur, ob contrarias earum, quas hicdiximus rationes. Cum uerò materia longius admodum à prima rerum forma distet, quam formae sensibiles, atque hae non uerè entia nuncupentur, nimirum ipsa uerè non ens appellari a Plotino & Porphyrio consueuit: quoniam formale in seipsa nihil includit, sed prorsus excludit. Esse uerò formae munus est: siquidem essentia prima idem est, quod & prima forma naturaliter omniformis. Huc adducenda sunt, quae de ipso uno in Parmenide tum negantur, tum iterum affirmantur: & quae in Sophiste de ente similiter atque non ente. Vnum ergo tribus praecipuè modis accipies: aut quod cum ente uidetur aequari: aut quod ente superius est, aut quod est inferius. De uno quidem quod enti aequale est, praecipuè de ipso ente primo, omnes rerum species proprietatesque pariter affirmantur. Est enim fos entium omnium, & exemplar. De hoc ergo dici solet, est idem & alterum stabile, mobile, aequale, inę quale, magnum, paruum atque similia. Sunt enim hic ideales omnium rationes. De uno autem supre mo haec similiter negantur omnia: est enim illic non horum forma, sed causa. De uno tandem infimo, id est, materia, omnia haec aequè negantur: nihil enim habet in se ipsa formale. Quòd naturalia non sint entia uera, & quòd materia dicatur non ens, & instar speculi uideatur habere formas, quas non habet ueras. V Nter haec ubi ait, naturalia non tam esse reuera, quàm esse uideri, introducit Epicuream quandam obiectionem, qua contenditur, res quae corpulentae sunt, solas ueram essentiam possidere, idque è duobus patere praecipuè, tum quia soliditate sua diuidenti resistunt, tum quia uehementer obiecta percutiunt. Respondetur ad primum, corpora eiusmodi dura dum uidentur resistere, diutius percutienti sunt exposita, ictumque expectant, propterea quòd ineptissima sint ad fugam, ac propter eandem ad motum ineptitudinem inefficacemque naturam, postquam diuisa sunt in partes, in priorem formam redire non possunt: corpora uerò subtiliora ubi cedere percutienti uidentur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1718.1-4","label":"1718.1 to 1718.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1718.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1718.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1718.9-10","label":"1718.9 to 1718.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1718.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1718.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}