{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1718.9-10","citation":"Ficino, Opera omnia 1718.9-10","ref":"1718.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1718.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1718.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1718.9.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":158,"text":"propter mirabilem efficaciam subterfugiunt celerrimè passionem, atque ob eandem similiter efficaciam subitò redeunt in se ipsa. Denique quum motus in rebus sit actio quaedam, uitaeque plurimum interioris indicium, & ubique sit uirae uestigium, & quae minimè corpulenta sunt promptissima sint ad motum, consequens est quatenus ad incorpoream naturam res accedunt, eatenus ad uitam motionis & efficaciae compotem. ideoque ad essentiam accedere ueram, corpulenta uerò ab essentia cadere: qua in parte respondetur similiter ad secundum scilicet corpulenta, quando in aliquid incidunt laedere grauius. non quia firmiora sint, sed quoniam sint prorsus infima, adeò ut se susti nere non ualeant, ideoque ipsa suim ruina easuque proxima quaeque laedant. Nam & qui ad aequita. tum ineptissimi sunt, hi equos premunt potissimum atque defatigant: & languentia corpora gestantibus onerosissima esse solent. Posthaec, memento materiam quidem esse inanem, essentiae primę umbram, formas uerò materiales esse uarias imagines idearum, quae in prima continentur essentia, nullam habentes cum illis similitudinem in natura, quamuis in effectu repręsentandi similitudinem aliquam uideantur habere.","prev":{"citation":"Opera omnia 1718.5-8","label":"1718.5 to 1718.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1718.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1718.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1719.1-4","label":"1719.1 to 1719.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1719.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1719.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}