{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1720","citation":"Ficino, Opera omnia 1720","ref":"1720","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1720","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1720","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1720.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"Et sicut unà cum qualibet specie propria uenit quantitas in materiam, sic & abit unà cum specie, & ad nouę deinceps speciei aduentum noua fit quantitas, sicut & qualitas propria speciei. Producitur autem quantitas in materia secundum distantiam ex quantitate uirtutis agentis motuque formali. Materia quidem ob suam debilitatem nequit eiusmodi deuitare motum, uel absque tali quadam distractione suscipere formas. Anima uerò quoniam & ipsa forma quaedam est, speciesque subsistens, ideo cunctas rerum species in eodem, quasi centro complectitur. Formas enim illas forma haec accipit modo formae: formarum uerò modus est, ut tum unaquaeque uelut simplex in quolibet sui collecta sit tota, tum cunctae in qualibet facillimè concludantur. Hinc rursus efficitur ut ratio nostra possit formas tum absque multitudine numerali in ipsa speciei unitate comprehendere, tum à quantitatis dimensione secernere. At materia cum extensione quadam semper accipit formas, quoniam ad motum formae super eam diuinitus procedentis, ubique pertrahitur, natura eius interim libenter pertractioni ceden te, paratque cuilibet ubique moli: quoniam propriam sibi nullam possidet molem. Ac dum in dimensionem per totum extenditur mundi spacium, non diuiditur in materias plures, sed unica restat atque continua, tum quia non est obnoxia passioni, tum quia non in uita, sed libens potestatem sequi tur extendentem, & ab una extenditur ratione ad unam uniuersi formam. Haec utique quasi mundi mater est ac minus etiam est, quam mater. Pater autem est Mercurius ille antiquus, quem esse uolunt, tum seminariam mundi rationem in ipsa animae mundanae natura, tum etiam rationem omnium i dealem in mente diuina. Et reuera idealis ipsa ratio pater est uniuersi: seminalis autem ratio mater, quatenus commercium habet aliquod cum materia, desuperque repletur. Materia uerò matrix & locus est potius generationis atque susceptaculum. Tu uerò memento in planeta. Mercurio esse tum do num contemplationis à mente diuina, tum actionis à natura mundi, atque hinc ab eo dari ingenium uel contemplationibus, uel actionibus, & artibus aptum, uel quandoque strenuum utrunque. Si Satur num trino sextilide aspexerit, uel eius domicilium occupauerit, fauet contemplationi potissimum: si Martem aspexerit, aspirat potius actioni: si louem utrique feliciter afflat officio, si Venerem intuetur, suauitatem ingenij eloquijsque simul ornatumque designat.","prev":{"citation":"Opera omnia 1719.8-9","label":"1719.8 to 1719.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1719.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1719.8"},"next":{"citation":"Opera omnia 1720-2","label":"IN LIBRVM DE AETERNITATE ET TEMPORE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1720-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1720-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}