{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1721.7-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1721.7-8","ref":"1721.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1721.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1721.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1721.7.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":181,"text":"Atqui & obiecta earum efficacius ueniunt ad tangendum: imò nec uenire necesse est, quae nusquam absunt Cognatio igitur intellectus ad propria & aeterna eius obiecta maior est, quàm cognatio sensus ad sentienda, cognatio inquam intelligentiae mutua: quatenus enim tangit, tangitur atque uicissim. Sicut igitur sensus est, agitque in tempore, sic intellectus in aeuo. Ratio uerò tanquam media est in utroque: nam & aeterna tangit & temporalia. Medium quidem eiusmodi esse potest: Nam & coelum est in utroque, substantiam in aeuo, per motum actionemque in tempore. Debet quin etiam uniuerso eiusmodi medium non deesse, ut inter res supernas, quae tam actione, quàm essentia sunt aeternae, atque inferiores: quae utrinque sunt temporales, sint rationales animae, per essentiam quidem in aeuo, per actionem uero motumque in tempore. Proinde notabis id admodum placere Platonicis, animam rationalem eatenus seipsam accommodare foris, tum his, tum illis gradibus uniuersi, tum aeternis, tum temporalibus, tum etiam medijs: quatenus in eosdem intus seipsam expedit gradus sibi quodammodo naturaliter insi tos, quemadmodum corpus nostrum uarijs seipsum modis loco cuilibet aptat, prout uarijs seipsum figuris modisque componit. Tempus est aut ipse motus, aut aliquid proprium motionis scil.","prev":{"citation":"Opera omnia 1721.3-6","label":"1721.3 to 1721.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1721.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1721.3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1722.1-4","label":"1722.1 to 1722.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1722.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1722.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}