{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1722.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1722.1-4","ref":"1722.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1722.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1722.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1722.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"uel inti mum motionis spacium, uel mensura eius, uel comes. Tempus non esse motum patet, ex eo, quod motus omnis peragitur tempore: quasi aliud quiddam sit tempus, in quo motus agitur, aliud ipse motus. Praeterea si corpus quod nuc mouetur, paulò post moueri desinat, deinde moueaturanterum tum terceptus quidem erit motus, tempus uerò non intermissum. Sicut. n cogitamus qua fuerit, sic & quamdiu quieuerit: atque eadem perpetuitate temporis, tum uices motionum, dia quies agi mensurarique poterunt, ac si desinat moueri corpus ab alio mobile adhuc s pus saltem in motore per se mobili possumus cogitare, quasi naturam temporis supra mot poris quaerere debeamus. Item in motu uelocissimo plurimum est de motu ipsiusque tempore minimum: in motu tardissimo fit uicissim: quippe cum aliud sit tempus atque motus. Denic pro pria quidem temporis sunt breuitas, atque longitudo: propria uerò motus intensio ate quae declarantur celeritate quadam & tarditate prouentus. Quorum uerò propria inter se differun discrepant ipsa similiter. Probabilius est igitur tempus esse aliquid ad motum propri ipsum propriè motum. Dices forsan esse spacium, non quidem locii quod est extra motum, sed dura tionis atque perseuerantiae, quae est intima motui: quasi proprium interuallum & ductus tracti progressio motus. Ad haec obijci duo possunt. Primum quidem totidem esse eiusmodi interualla motibus intima, quot sunt & motus: Tempus autem unum esse debere mensuram quasi communem, cuius usu quodam motus omnes quantumcunque inter se diuersos metiri aliter aliterque possimus. Secundum uerò durationem eiusmodi, non aliud uideri, quam motum, ipsam scilicet motionis con tinuitatem, qua sublata non erit motus, si factus subitò fuerit. Et profectò hęc est summa proprietas uel natura motus: sicut dimensio extensa per locum, aut est ipsum corpus, aut corpori maximè propria. Atqui ipsa duratio motibus intima non est ubique sed in hoc motu seruatur atque illo. Tempus esse cogitamus ubique, atque durationem, & perseuerantiam quamlibet motionis tempore metiri sole mus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1721.7-8","label":"1721.7 to 1721.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1721.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1721.7"},"next":{"citation":"Opera omnia 1722.5-8","label":"1722.5 to 1722.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1722.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1722.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}