{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1722.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1722.5-8","ref":"1722.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1722.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1722.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1722.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Vnde uidetur tempus esse interuallum aliquod mensurale, & praeter interuallum proprium mo tionis, nec tamen ad locale pertinens interuallum. Proinde quaeremus de externo eiusmodi interuallo siue ductu: quid nam sit naturaliter in seipso, ante hunc mensurationis effectum. Prius n. in se hoc ipsum quod est debet existere, quam aliquid metiatur. Quaeremus item nunquid metiatur quietem, & quo pacto: Eatenus enim quiescit aliquid quatenus mouetur & aliud. Tria quaedam proposita sunt de tempore ab his qui dicunt tempus esse aliquid motionis: Primum esse spacium durationemque motus de quo satis est dictum: Secundum uerò esse mensuram quandam durationis eiusmodi: Tertium esse aliquid comitans siue consequens. Sed redeamus nunc ad mensuram, ad quam paulatim modò descendimus, compulimusque respondere, quid nam sit in se antequam metiatur, & utrum ex terna mensura sit, uel intima, & quaecunque sit, quomodo metiatur motum similiter & quierem. Addi mus insuper quomodo mensura numeralis esse dicatur, quasi sit ex unitatibus congregata. Probabi lius autem est tempus ob ipsam eius continuitatem simpliciter mensuram quandam appellare, quam numerum, atqui si meriura quaedam est, ergo est quantitas quaedam qualiscunque sit, siue quantum quiddam motum dimetiens, quatenus cum motu concurrit. Hic ergo quaeretur qua conditione cum motu concurrat, & cur potius metiatur motum, quam mensuretur à motu. Solemus enim tantum tempus ex tanta motione metiri, atque deprehendere tempus ex actione non minus, quam è conuerso. Summatim iterum dubitatur, an tempus sit motus ipse quadam magnitudine mensuratus, an potius magnitudo quaedam motum metiens, ad terrium quiddam. Quod magnitudine utatur ad motum dimetiendum, & omnino de hac ipsa magnitudine mensurali poterit dubitari. Tanta enim est in se, si cut & motus est tantus Nunquid igitur sicut motus per eam censetur tantus, ita & ipsa per superius aliquid existit tanta? Denique quid nam sit prius quam metiatur (ut diximus) inuestigare licebit. Similes quaedam dubitationes exoriuntur, si tertia de motu opinio admitratur, dicens tempus esse aliquid, quod comitatur motum. Cogimur autem ponere tempus ipsum esse aliquid: etiam si nullus animus electione utens metiatur tempore motum. Generat enim anima mundi tempus naturali quodam suo intimoque motu, nulla ad hoc utens electione.","prev":{"citation":"Opera omnia 1722.1-4","label":"1722.1 to 1722.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1722.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1722.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1722.9-11","label":"1722.9 to 1722.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1722.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1722.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}