{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1724.10-12","citation":"Ficino, Opera omnia 1724.10-12","ref":"1724.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1724.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1724.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1724.10.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"Natura enim ipsa rerum artifex, & potestas quaedam uiua intellectualis animae, figurans materiam, non alienam ut ars, sed suam: neque sicut ars extrinsecus, sed intrinsecus, neque electione tali, sed essentiali tali ac sine instrumento, atque semper. Iam uerò in hoc natura differt à Geometra puluerem figurante, quoniam haec & intus, & sine instrumento electioneque facit, perinde sicut geometra dum uehementer, & affe ctu quodam figuras imaginatur. spiritum eius intimum imaginatione mouet, atque figurat. Fingit uerò Plotinus quatuor haec: intellectum. animam intellectualem, naturam, materiam, esse quasi uitra, quatuor subinde disposita, ipsasque primi intellectus intelligentias inde uelut à sole radios per ani mam, naturam, materiam pertransire, quasi continua quadam conformitate, ut quodammodo dici possint ijdem radij, eaedemque intelligentiae in sequentibus & postremis, qui & in praecedentibus esse, sed deinceps gradatim à priori dignitate deficientes. Cum uerò contemplatio intellectus primi, atque deinceps contemplatio quaedam in anima, & natura naturalium fit principium, nimirum & finis omnium est contemplario, quam & intellectualia perpetuò possident, & in eiusmodi fine feliciter conquiescunt. Quam & rationalia quaerunt, ut in ea quandoque quiescant, quam & sensualia per actum continuum sentiendi pro uiribus imitantur. quam & quae generant omnia, tum in ordine motus, tum in pulchra geniturae forma referre conantur. Denique diuinę prodentiae uidentiae contemplatio ad exactissimam dirigit omnia pulchritudinem, dum in tota dispositione rerum non minus, imò plus ornamento, quàm necessitate consulitur. Ex quo quidem ornamento mirabili mentes excitat ad ipsam diuinae mentis artem inueniendam, & eiusdem pulchritudinem contemplandam. De fine intellectualis naturae, & quòd in cognitione uera idem est cognoscens & cognitum. Et de gradibus uitae & intelligentiae, & quòd intellectus primus est omnia, & perfectè totum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1724.6-9","label":"1724.6 to 1724.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1724.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1724.6"},"next":{"citation":"Opera omnia 1725.1-3","label":"1725.1 to 1725.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1725.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1725.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}