{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1725.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1725.1-3","ref":"1725.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1725.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1725.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1725.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"N capite libri quinto sextoque notabis, uitę intellectualis finem esse non simpliciter, & quomodolibet habere bonum, sed bonum habitum intelligere, nam & hoc ipsum ibi est habere, scilicet intelligere Haec enim est actio intellectualis naturae propria, & praecipua ratio possidendi. Item bonum nobis non sensibile quidem, sed intelligibile esse summum: quoniam hoc solum nobis est intimum, maximeque quietum, idemque est tandem cum ipsa cognoscendi potentia. Praeterea memento potentiam cognoscendi in ipso cognitionis actu unum quodammodo fieri cum obiecto. Et quò magis fit unum, eò perfectiorem esse cognitionem, atque uicissim: & ubi perfectissima est, imò ubicunque uera, ibi unum idemque esse re ipsa cognoscentem potentiam atque cognitum. Intellectus igitur & intellectualis om nis essentia sicut est omnia semper actu, ita & actu cuncta semper intelligit. Rationalis uero natura animae omnia quidem est, sed non semper in actu omnia. Et quatenus actu se confert in aliquam intra se latentium rationem, eatenus sit ipsa ratio, perque hanc intelligit, quae in huius uirtute comprehendentur, & intelligendo fit illa. Summatim re uera cognoscere aliquid non est aliud, quàm hoc ipsum esse uel fieri. Denique cum diuinus artifex ipsa contemplatione sui faciat omnia, & facta prouocet ad seipsum pro uiribus imitandum, nimirum omnia contemplatiuum uel contemplabile aliquid appetunt, atque moliuntur, siue intelligendo, siue sentiendo, seu etiam agendo, atque generando Praete rea in capite 7. cognosces iterum omnem potentiam intellectualem, esse idem cum re intellecta, & in ea intelligere ab esse non discrepare, quia in genere cognitionis est summa: potentiam uerò rationalem fieri cum re cognita idem, sed intuitum sensus exterioris atque naturae uergere externum: Item primam formam ob summam eius ad motum efficaciam esse primam uitam, & ob efficaciam esse inti mam, susque ipsius compotem esse intelligentiam primam. Sicut ergo per omnes rerum gradus procedit forma à prima forma per essentiam facta, sic & uitam intelligentiamque procedere. ut forma quaelibet dici queat uita, & intelligentia quaedam.","prev":{"citation":"Opera omnia 1724.10-12","label":"1724.10 to 1724.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1724.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1724.10"},"next":{"citation":"Opera omnia 1725.4-7","label":"1725.4 to 1725.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1725.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1725.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}