{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1726.10-11","citation":"Ficino, Opera omnia 1726.10-11","ref":"1726.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1726.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1726.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1726.10.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":142,"text":"Quae enim in hoc opificio re ipsa differunt & subiecto, haec in opifice omnium intellectu absolutè formalique differunt ratione, alioquin hic ordo formarum in ordinato quodam casu consisteret, uel ex materia prorsus informi procederet. Distinctiones uerò formales & absolutas adhibere primò Platonici uetant, prohibent etiam post unitatem uel bonitatem adhibere uitam aut essentiam, quorum nixus non quiescit in se, sed contendit ad bonum. Iubent primùm illud super essentiam atque esse ponere. sicut materiam, quae ex opposito ultimum est sub essentia, & esse iudicant collocandam, ideoque sicut in attingenda mateidum ria descendendum est sub omnibus intelligentiae conceptibus qui formales sunt: sic ad atti illud super omnes eiusmodi conceptus est ascendendum: neque mobili, uel multiplici, uel formali intelligentiae actu attingi posse putandum, quod super motum multitudinemque & formam mirabiliter extat Ipsum bonum est pater, cuius filius est intellectus, semper à patre plenus, huius autem intellectus est imago mundus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1726.6-9","label":"1726.6 to 1726.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1726.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1726.6"},"next":{"citation":"Opera omnia 1727","label":"IN LIBRVM DE NATVRA, ET CONTEMPLATIONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1727","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1727"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}