{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1728.1-5","citation":"Ficino, Opera omnia 1728.1-5","ref":"1728.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1728.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1728.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1728.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":372,"text":"Potest autem id in gradibus uitae fieri, quandoquidem fit idem in seipsis scientiae gradibus. Propositionibus mille constat Geometria, & à priori posterior necessitate deducitur, ideoque sequentes antecedentibus comprehenduntur, omnes continentur in prima. Anima quidem nostra per facultatem rationalem ex potentia transferens se in actum, atque uicissim, si totam Geometriam habet, potest quidem habere propositiones omnes eius potentia quadam atque habitu, dum aliquam earum habet in actu. Intellectus interea etiam noster in qualibet considerata secundum actum, considerat per eundem actum, & possidet omnes. Studendum est igitur ut rationalis nostra facultas, pro uiribus intellectui se conformet. Quo in statu notiones omnes sequentes eodem actu, quo & primam contueatur in prima. In tertia consi deratione Plotinus existimat mundi animam, quia semel atque potentissimè animalem uitae formam in se complexa sit totam, & inde totum corpus, locumque penitus occupauerit, non posse uel in se mutare uitae formam, uel extra se corpora permutare: similiterque se habere putat sphaerarum & stellarum, omniumque coelestium animas, quoniam uniuersalem ab initio firmiter sortitae sint prouidentiam. Animas uerò particulares, particularem nactas prouidentiae modum, quales sunt daemonum pluri mum atque hominum, uicissitudine quadam explere quodammodo perpetuam illam prouidentiam supernorum, & quatenus in seipsis de hac uitae forma mutantur in aliam, eatenus corpora sedesque mutare, unde uidentur ad corpus locumque accedere, mutatione uidelicet prius in se facta. At mundi corpus accedere uidetur ad ipsam mundi animam. Illa enim in habitu suo firmiter permanente, cor pus hoc ab initio sic affectum inde uiuificatur, sicut aetheris perspicua regio, semper illuminatur à so le. Dicuntur autem & particulares animae descendere quandoque ab anima, scilicet mundi: quoniam ab uniuersali prouidentia formaque uitae, quam simul cum mundi anima quandoque possident, labuntur in propriam, non enim firmiter possederunt. In quarta consideratione animam nostram in tres diuidit formas, scilicet intellectualem, & rationalem, & ratione carentem: putatque animam quando que rotam ad intellectualem sui transferri formam, atque tunc habitare cum intellectu diuino, quandoque illinc in se descendere, id est, in formam rationalem huius animae propriam: quandoque uerò hinc in formam ratione deteriorem, unde simulachrum sui promit, uitam uidelicet communicatam corpori, cui quidem uitae subest, & ultimum omnium simulachrum, id est, materia, quam animam per uegetalem sui potentiam, prima propinquitate sua format corporea qualitate, certaque figura: deinde mox per hanc affectionem, quasi escam allicitur naturaliter ad uiuificandum corpus hoc, certo iam modo dispositum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1727.5-7","label":"1727.5 to 1727.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1727.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1727.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1728.6-8","label":"1728.6 to 1728.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1728.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1728.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}