{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1729.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1729.5-8","ref":"1729.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1729.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1729.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1729.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Antecedit igitur & actum intelligentiae, qui motus quidam est à potentia intelligendi ad uerum intelligibile tanquam bonum. In omni ergo intelligente, etiam si seipsum intelligat, distinctio talis consideratur. in primo autem nulla est absoluta distinctio. Denique alia quidem ratio est existentiae, alia prorsus intelligentiae: Non enim quicquid existit, intelligit. Primò quidem principio existentia concederur: si addatur intelligentia, tum compositio fiet, tum constabit existentiam ipsam sibimet ad perfectionem minimè suffecisse: quandoquidem intelligentia indiguerit, per quam tenderet ad profectum. In octaua consideratione notabis conditionem actus formalis potentiaeque formabilis inter se opponi: adeò ut po tentia haec accipiat actum, actus uerò qua ratione actus est, potentiam non recipiat. Vbi ergo actus est solus, ut in primo, sempiterna res est: quoniam nulla ibi ad aliam formam potentia later. Irem ubi potentia rota formabilis translata est in naturam formae, adeò ut forma illic nullo modo ad natu ram potentiae retrahatur, res etiam est sempiterna: praesertim quia potentia illic totum habet actum quantumcunque potest, cupitque habere: quales sunt intellectuales essentię, ignisque coelestis. ignis au tem sub coelo inter inferiora perfectius est, quatenus maximè est in actu, quod apparet ex efficacia formae, & ex motu perpetuo, & quoniam non tollerat mixtionem: Quoniam uerò materiam habet sub actu, nec eo contentam, non est semper. Non consideratione memineris, ipsam intelligentiam non esse bonum ipsum simpliciter, primum atque ultimum, alioquin esset simpliciter experenda: nunc autem conditione quadam eligitur. Eligis enim cognoscere, si modò cognoscas bene foeliciterque, & quod tibi tanquam bonum sit profuturum. Item ipsum bonum non habere sui ipsius agnitionem, tum quia aliud haec est, aliud ipsum bonumitum quia si ante agnitionem sibi sufficit, non est addenda, sin minus, non erat ipsum bonum. Quo autem pacto Deus neque coecus sit, neque ignorans, etiam si ei cognitio non addatur super quam Dionysius Areopagyta eum collocat, in quinta sextaue Enneade opportunius explicabimus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1729.1-4","label":"1729.1 to 1729.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1729.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1729.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1729","label":"IN LIBRVM PRIMVM, ET SECVNDVM DE ANIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1729","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1729"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}