{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1730.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1730.1-4","ref":"1730.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1730.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1730.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1730.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Super hunc ordinem extat ordo essentiae, in aeternis gradibus uniuersi, in quo summum tenet uelut principium ipse simpliciter intellectus: à quo intellectus animalis in generatione descendens, summum tenet in toto generationis ordine tanquam finis, non quidem simpliciter generatione factus, sed accommodatus corpori ad prouidentiam totius explendam. Est autem ipse simpliciter intellectus ubique totus, sunt & in eo non solum per ideas, uerùm etiam per proprias cut ita dixerim) existentias intellectuales animae. secundum intellectualem sibi propriam facultatem, etiam dum sunt in corpore. Quemadmodum lineae à centro ad circumferentiam usque productae, non discedunt à centro dum attingunt circumferentiam, & radij non relinquentes solem interim terr ipicontingunt, atque sicut lineae radijque extra prominentes inter se loco distant, in ipso tasunt loco simul: Sic animae apud nos secundum corpora situ distantes, ibidem sunt omn intellectum in mente diuina: secundum intellectus inquam suos, illic inter se differe nearum radiorumque termini inter se sunt alij, etiam ubi centrum solemque contingunt. Hinc effitinus, ut intellectus Prophetae hominisque abstracti, & si in Oriente tantum uideatur tamen quae fiunt in Occidente, atque ex uno quodam loco miraculosum, aliquid agat in alio, tione affectioneque sua clam moueat alios, quia uidelicet intellectus omnes in se inui sunt, quandoquidem sunt semper in simplici mente diuina, tota semper ubique praesente. Qua praesentia & Deus percipiat preces, & homines cum Deo familiarissimè colloquan ibu uult intellectus eiusmodi familiares hominum daemones, assiduoque duces singulis singulos tos. Nam externi daemones fortè non adeò possunt singuli hominibus singulis adhib Platonem, ubi ait in Timaeo animam componi ex essentia quadam diuidua, itemque diuidua circa corpora primam essentiam intellexisse intellectualem animae potestatem, nunquam ad corpora de secundam uerò illam animae naturam, quae corpori se prorsus accommodat, quae tamen interim indiuidua dicitur, quoniam & anima corpori compulata, quantumcunque membra corporis inter se distent, ipsa à seipsa non distat: quippe cum eadem in quolibet membro sit tota, ita uerò se habere utramque (ut diximus) animae facultatem, tum in anima nostra, tum etiam in anima mundi.","prev":{"citation":"Opera omnia 1729","label":"IN LIBRVM PRIMVM, ET SECVNDVM DE ANIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1729","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1729"},"next":{"citation":"Opera omnia 1730.5-8","label":"1730.5 to 1730.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1730.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1730.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}