{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1732-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1732-3","ref":"1732-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1732-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1732-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1732-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"rursus ita confirmo. Prouidentia summa totius ad summam uniuersi decorem in ordine consistentem uaria rerum genera fore constituit, & innumerabilia iterum indiuidua. Inter haec uerò uelut ualde distantia diuersas in quolibet genere species esse uoluit, amans per cęteris copiam specierum, uelut rerum admodum perfectarum. Quod si in generibus inferioribus anima ordinem quamplurimum digessit in gradibus specierum, cur non & in nantura genereque animę parem copiam affectauerit, similemque gra duum ordinem per differentes animarum species disposuerit? quandoquidem & animae ipsius na tura propter conditionem eius quodammodo compositam mobilemque accommodatamque corporibus multiplicabilis sit, propagabilisque per corpora. Et ipsa quinetiam natura mentis, quę compositionem aliquam non excludit, imo & includit aliquam, in mentes ualeat plurimas deriuari: sed de mirabili mentium numero in primo Theologiae satis est dictum, per quem confirmatus sit & numerus anima rum, denique solum primum ipsum uniuersi principium, propter summam primi simplicitatem, naturarum in se numerum non admittit. Reliqua sub hoc genera rerum, scilicet mentis, animae, naturae, corporis, & recipiunt numerum specialem, & iam habent tanquam ad commune totius bonum maximè pertinentem. Non potest autem animae ipsius natura primum tenere in rerum ordine gradum neque secundum, sed necessario tertium: quod nostra satis Theologia probat. Non cogitur itaque esse unica, neque debet rursum, neque denique potest. Praeterea cum Plato animam mundi asserat esse semper in corpore, eandemque semper agere uitant nostras autem aliquando à corporibus separari, atque separatas in diuersa proprietate subsistere, & diffe renti inter se conditione uiuere, & secundum electiones proprias sortiri rursum differentia corpora, ac denique pro arbitrio dissimiliter uiuere, & pro uitae dissimilitudine discrepantes post obitum sortiri uiuendi gradus: quis nam Platonicus animam poterit unicam suspicari? Enimuerò si quis aliquando suspicetur more Auerrois esse unicum in cunctis hominibus intellectum, nos utique non similiter aduersus eum sicut de anima dubitamus, nec principaliter obijciemus, quo nam pacto alius quidem intellectus sit in corpore, alius autem extra corpus, item quomodo in corporib tam diuersis, possintne esse omnino consimiles intellectus, ut modo de anima dicebamus. Animae namque tanquam declinantes ad corpora, praeter intimas inter se differentias differunt quoque per actiones uarias circa uaria corpora, perque corporum ipsorum diuersitatem.","prev":{"citation":"Opera omnia 1732-2","label":"IN LIBRVM DE DVBIIS ANIMAE PRIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1732-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1732-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1713.1-2-3","label":"1713.1 to 1713.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1713.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1713.1-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}