{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1737.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1737.1-4","ref":"1737.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1737.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1737.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1737.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":346,"text":"Cùm enim ex ea pendeat tota mundi moles, eiusque forma, nihil usquam ei posse resistere: praesertim quia inde omnia subsequenti serie ita dependent, ut agentia, uel leuissimo primum nutu pulsata, mox omnia moueantur, atque ad actionem primi mouentis finemque conducant. Proinde qui non uiuunt, foras, & in alienam tantum materiam agunt, in seipsis uerò torpent: quae uerò uiuunt, agunt etiam in seipsis, aguntque perperuò. Anima ergo uiuendi principium, mundana praecipuè, agit semper atque potissimum in seipsa, prout intelligentia eius hinc quidem suam rationem format, inde suam quoque naturam. At qui & ratio naturaliter secum ipsa discurrit, & omnia turget, gestitque seminib. rerum omnium, etiam corporum diuinorum: Ex quo quidem intimo rationalit, per rationes rerum seminales, motu nascitur forma rationales mundi, similiter omniformis, forma inquam animae, quam simillima. Si enim generantia quae sequuntur, sibi similia generare contendunt: nimirum uniuersalis & proximus hic mundi genitor, mundum sibi generat, quam simillimum. In Cap. 11. De descensu animae, Dionysio, Ioue, curriculis uitarum, ordine mundi, consonantia uniuersi. TIe naturam ipsam, id est. uegetalem animae mundanae potentiam appellat Dionysium: cuius membra sunt rationes rerum seminales in ipsa natura. Quae quidem membra quando per generatio. nem, quasi procedunt in materiam, hic magis inter se diuisa, iam à Titanibus, id est. daemonibus geniturae praefectis discerpta uidentur: quasi membra Osyridis, id est, uiuificae prouidentię dila niata à Typhone, id est daemon geneficorum duce. Animae igitur in diuino quodam mundo uiuentes, aliquando per imaginationem, quae in eis erat ultimum, prospexerunt formas in materia mundi iacen tes, quae sunt imagines Dionysij, eiusque membrorum in materia, quasi speculo. Prospexerunt uerò eas forsan intuendo recto quodam aspectu in naturam, atque inde aspectum in materiam deflectendo. Quor sum uerò se ita conuertit imaginatio, illuc statim ratio se diuertit ab intellectu, & urraque non aspicien do solùm, sed amando. Amor eiusmodi extitit descendendi principium, atque post causam etiam permanendi, quoniam prouincia haec indiget assidua nostrae rationis attentione: sed intellectus interea quem non tangit affectus eiusmodi, se in mundo superiore seruauit immotum. Benignitas uerò louis insti tuit curricula temporum in hac quidem laboriosa uita fore breuia, in uita uerò apud superos longa, lon gissima tandem apud supremos.","prev":{"citation":"Opera omnia 1736","label":"1736","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1736","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1736"},"next":{"citation":"Opera omnia 1737.5-8","label":"1737.5 to 1737.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1737.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1737.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}