{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1740","citation":"Ficino, Opera omnia 1740","ref":"1740","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1740","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1740","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1740.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":198,"text":"in Cap. XXXI. Planimae nostrae duae loces inter se separentur, duas habebunt imaginationes manifestas, atque memorias. Quatenus uero sunt simul, inferior praestantiori cedit in corpore formando, sicut lumini maiori minus lumen. Et ideo non sunt hic animalia duo, quia superior anima est, quasi inferio forma, atque haec sub illius forma actuque naturaliter agit in corpore. Praeterea quamuis imaginario memor naturaliter sit in utraque, tamen quando una frequentius imaginatur, atque ualidius, alteraves uacat, uel ita remisse agis, sicut saepius uisus, quasi non uidet, imaginatione interim circa aliud atten tius laborante. Decet autem, ut naturale est, & fit communiter, imaginationem inferiorem superiori caedere. Quae quidem superior, qua comprehendit intelligibilium notas simul, & sensibilium for mas, declarat in nobis animal esse unum, & quando egreditur corpore, si alteram sibi educatione subegerit, uilia quidem mandat obliuioni, honestiore resumit. In Cap. XXXIII. N utraque anima post obitum, humanorum memoria remanet, sed inferiore, cum perturbatione, I praesertim quando superiori non prorsus obtemperauit. In superiore uerò sine perturbatione, prae sertim quando talia paruipenderit. Item in corpore aerio reminiscimur mortalium quamplurimorum, in coelesti pauciorum, extra coeli paucissimorum. Recordari uerò illic pauciorum non prouenit ex debilitate memoriae, sed ex attentione circa meliora, negligente deteriora, nisi quatenus haec per illa conspiciuntur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1719.5-2-7","label":"1719.5 to 1719.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1719.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1719.5-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1740.1-4","label":"1740.1 to 1740.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1740.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1740.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}