{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1740.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1740.1-4","ref":"1740.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1740.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1740.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1740.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":370,"text":"IN LIBRVM QUARTVM DE DVBIIS ANIMAE SECVNDVM. In Cap. Nima corpus omne uel coeleste quandoque exuta, & mente diuina tunc formata attentis. simè diuina conspicit simul cuncta fine discursu, ideo dicitur non recordari rerum humanarum, non quia ignoret inferiora, dum omnes inferiorum causas contuetur, ac se perfectissi mè possidet: sed quia negligentissimè repetit minima, quando est in maximis attentissi ma:ac etiam quia non repetit per modum discurrentem atque mutabilem. quemadmodum solet humana recordatio fieri. Contuetur autem & per intellectum, & per rationem quaecunque cognoscit uno quodam intuitu sine motu, quoniam conspicit per unam Dei formam. Veruntamen per ipsam seriem idearum habentem gradus non tempore, sed ordine inter se distinctos, discernit alia alijs ordine ibi esse prio ra Quòd autem aliquis apud nos attentissimè cogitans aliquid, nequeat interim aliud perspicue cogitare, accidit cum ex debilitate potentiae, tum etiam ex eo, quòd non cogitat principium aliorum. Ibi uerò potentia & ualidissima est, & omnium principia contuetur: ergo & in illis omnia simul praesertim, quia à motu ac tempore iam est penitus separara. Anima denique postquam mente diuina ideisque formata fuit, attingit ipsum unum mente ideisque superius, & tamen adhuc inde conspicit omnia: pote stas enim ipsius unius cum primum in alia, id est, mente, uel anima percipitur, in plurima deriuatur, In Cap. II. Nima in hoc quidem corpore dum atrentior est ad aliud, seipsam interim non cognoscit, quia & potentia hic eius debilis est, & quod cogitatur ab ea non est principium animae: sed quando di uinum mundum contemplatur, utpote quae & corroborata est, & principia sui conspicit, seipsam habitumque suum, & gesta prorsus agnoscit. Anima in hoc corpore ad imaginationem, & per hanc ad sensibilia plurimum est conuersa, sed post obitum in corpore uiuat aerio, ad rationem postremò tota conuertitur, perque hanc ad intellectum suum semper omnia contuentem, & in discursu interim temporali uersatur. In corpore uerò coelesti rario quasi effecta est intellectus, & suis atque communis, praeteritumque discursum ad intuitum fermè redegit. Hic ergo & quatenus ingenitas sibi repetit for mas, agnoscit seipsam, & quatenus se, formas quoque uicissim, ipsa enim est ipsae formę. Anima denique extra coelum, sic formata est diuina mente eiusque ideis, sicut corpus anima uiribusque animae, & ficut ignitum ferrum igne. Videt igitur, agitque per ideas diuinae mentis, quasi per uires quasdam formae, igitur & actu stabili, & cognoscens ibi principia sui, agnoscit profectò seipsam.","prev":{"citation":"Opera omnia 1740","label":"1740","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1740","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1740"},"next":{"citation":"Opera omnia 1740.5-7","label":"1740.5 to 1740.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1740.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1740.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}