{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1741.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1741.1-4","ref":"1741.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1741.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1741.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1741.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"Est autem anima magis res ipsae diuinae, si per solum intellectum agit in ipsis, quam si interim perrationis quoque discursum uel imaginationis figmenta id ipsum animaduertat, haec enim distrahunt. In Cap. Nima in hac uita potest cognoscere diuina, non per imaginationem, nec etiam per rationem suAmentem ab imaginatione principia, sed per intellectum & rationem principia sumentem ab intellectum. Quando anima per rationem surgit in mentem uelut in speculam, quamuis autem memoria communiter dicta omni imaginatione uersetur, tamen memoria quaedam in ratione etiam & intellectu consistit. In anima supra coelum actus intelligentiae consuetum rationis & imaginationis occupat usum, sed in coelo resurgit usus eiusmodi per quem reminiscitur humano quasi modo, humanae quondam uitae rerumque humanarum: nam haec supra coelum modo quodam eminentiore prospexit. Agnoscunt igitur in coelo se inuicem animi, amici praesertim, atque quondam noti, cum per ipsos motus affectusque uiuidos ani morum, tum per corpora, quae ibi habere possunt figuram huiusmodi similem, in materia liquida, cedente multò magis animo quomodocunque formatori, quam terrena materia nunc affectibus animae. Tum uerè si corpora illic orbicularia sint, differentia tamen erunt indifferentib. signa indiciaque differentium animorum, siue in figura, ut diximns, siue magnitudine, qualitate, motu, gestu, nutu, luce, quemadmo dum fit in oculis ex affectibus animorum, & in uarijs nubibus figurae differentes atque colores. Sunt qui uelint coelicolas inter se uoces edere, nam & coelos posse sonare, saltem uerò mutuis inter se nutib. colloquentur: recordantur uerò in coelis diuinorum magis. quam humanorum. Lapsę uerò in aërem è conuerso: possunt autem & quando in coelo, & quando in aëre sunt, propter motum naturaliter liberum & ibi per multa secula gradum sistere, & altius inde regredi. Denique quid nam prohibet optima quadam electione in superioribus semper esse? nihil apud Porphyrium & lamblichum, atque Iulianum. In Cap. VI. Onseruatricis memoriae ministerium necessarium est, ubi praeterire aliquid rursumque accedere potest uicissim praeteriturum. Animis ergo coelestibus non uidetur memoria necessaria: neque enim discurrunt ut nouum aliquid uel inueniant, uel acquirant. In Cap.","prev":{"citation":"Opera omnia 1740.5-7","label":"1740.5 to 1740.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1740.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1740.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1741.5-8","label":"1741.5 to 1741.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1741.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1741.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}