{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1741.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1741.5-8","ref":"1741.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1741.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1741.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1741.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"VII Nimis coelestium corporum rectoribus non est necessarium recordationis obsequium uel in cognitione, uel motu. Suspiciunt quidem diuina intuitu nunquam interrupto: ubi animadQuertere quidem possunt se uidere, non tamen est opus repetere se uidisse, cum ibi non sit ipsum uidisse, sed uidere nunquam intermissum: nunquam igitur resumendum. Similis est & eorum uita semper eadem, similis & motus perpetuus in eorum corporibus, atque continuus, ideoque uniuscuiusque illorum semper unus quamuis nobis multiplex, uel accidat, uel uideatur. Prospiciunt res quoque mu tabiles intuitu quopiam non mutato, sicut & quispiam eadem inspectione ad aliquam horae partem continuata cerni deambulantem in rectum, aliterque mutatum prospectu uidelicet non mutato. Quo quidem si iudicauerit illum hic esse, ibi fuisse, illic fore: mutationes eiusmodi non propterea in uisione contingent, quod in spectaculo contingere iudicentur. In Cap. VIII. Nima cuius libet stellae contemplans ideas principiaque rerum omnium, habet semper in se certam uniuersi notitiam, siue intellectualem hanc, siue rationalem appellare uolueris, atque interea per cor Apus coeleste suum corporalia sentit: sed quod minima quaeque sentiat, interea nec per imaginationem animaduertit, ideoque nec in memoria collocat, cum quia haec omnia altius iam comprehendit: tum quia apud ipsum nullius sunt momenti: tum eriam quoniam tamdiu iam omnia sentit, ut nihil ultra sensum moueat tanquam nouum. Veruntamen perimaginationem animaduertit, ea particularia se sentire, quam uniuerso sunt apprimè necessaria, ut stellae, coelestia, elementa. Profectò cum propositum sit coelestibus animis, non per hanc quidem solum partem, uel hucusque tantum, uel tamdiu duntaxat moueri, sed contemplari, & simpliciter semperque moueri, & cum quolibet in momento earum motio sit per fecta, sinuque animae illae certae praescriptum, in seipsis ordinem uniuersi ita proculdubio euasurum: nulla nimirum eas cura tangit de parte quapiam loci, uel temporis, aut motus, uel de re, uel de quauis re mutabili. Itaque neque dum talia sentiunt, imaginationem attentionemque talibus adhibere coguntur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1741.1-4","label":"1741.1 to 1741.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1741.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1741.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1741.9-10","label":"1741.9 to 1741.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1741.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1741.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}