{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1744.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1744.1-3","ref":"1744.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1744.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1744.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1744.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"CEntire non est simpliciter cognoscere sensibilia, sed per passiones, siue impressiones quasdam saOctas, uel à rebus sentiendis prope animam, uel ab anima circa eas. Anima ab omni corpore separata sicut in se uiuit, sic ad se conuersa per formas sibi insitas, à diuinis diuina cognoscit: perque illa uelut principia comprehendit & sensibilia, neque tamen hoc est sentire: nequit enim sentire tunc corporalia, quia nullam habet cum eis proportionem, per quam impressio ulla, uel expressio inter hanc & illa fat: sed quando corpori coniuncta est, spiritu utitur ut instrumento quodam medio inter eam atque externa. proportionem inter utraque faciente, in quo qualitates uel passiones extrinsecus ue nientes, in speciem spiritalem puramque euadunt animaeque propinquam, adeò ut per hanc anima for mas exciter sensibilium in se latentes: quae quidem excitatio est sentire. Id uerò totum diligentius in libro Theophrasti de anima unà cum Prisciano & lamblicho declaramus. In Cap. XXIIII. Vm animam corpori coniunctam necessario consequatur sensus, animae sphęrarum stellarum mundi sen tiunt. Mundus sentit per aliam partem uicissim partem aliam: item per totum partes. Praeterea totius ha Spitudinem, quasi quodam sui consensu sentit: per amplissimam sphaeram pręcipuè, quasi per oculum intus omnia contuetur. Si n. tu per oculum tuum, quoniam animatus est, & diaphanus atque lucidus quamplurima uides, ac per radium eius ad coelestia procedentem coelestia suspicis, cur non & mundus per coelesten oculum suum uiuum, perspicuum, lucidum, radiosque suos ad omnia diffundentem omnia cernat in Cap. XXV. Nimae sphaerarum stellarumque & anima mundi humana uident atque audiunt: sed interim talia se sentire minimè sentiunt, quoniam imaginatio ad quam talis animaduersio pertinet, intenAtissima semper est ad intelligentiarum notas in se fingendas. Et si sentire se nostra forsan non animaduertunt, tamen precantibus. benefaciunt, qualicumque sensu & occulto quodam naturae consensu. Hęc Plotini sententia est inter obiectiones ex textu mendoso.","prev":{"citation":"Opera omnia 1743.9","label":"IN LIBRVM QUARTVM DE DVBIIS ANIMAE SECVNDVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1743.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1743.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 1744.4-7","label":"1744.4 to 1744.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1744.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1744.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}