{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1744.8-10","citation":"Ficino, Opera omnia 1744.8-10","ref":"1744.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1744.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1744.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1744.8.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"PFrram habere animam apparet ex plantis lapidibus crescentibus quidem quandiu terrae radi citus inhaerent, contrà uerò eequaquam. Sicut in animali dentes, ungues, pili, in plantis terrae haerentibus apparet uirtutis genitalis effectus: ipsa uerò uirtutis in eis propria nulla uidetur es se, alioqui etiam auulsae per uirtutem propriam pariter coalescerent. Vegetalis igitur ipsa uirtus non tam est propria, quàm communis scilicet in anima terrae: item masculina uirtus & foeminina id est, generandi & concipiendi, quae in animalibus sunt discretae, coniunctae sunt in plantis, in eodem plantae corpore, ob hoc duntaxat, quia natura plantae ita est inserta communi naturae, sicut plantę corpus communi corpori. Vis autem masculina & foeminina ad naturam pertinentes coniunctę sunt in uniuersali na tura, quamuis in alijs separatae. Sicut uisus ubi perfectus est uim perspicacem habet cum illuminante coniunctam, similiter intellectus. Sic Orpheus naturam mundanumque louem marem appellat & foeminam, similiterque Mercurius Hac ratione aëris animam louem, Iunonemque appellant. Animam terrae non solum Gererem atque Vestam, sed etiam Plutonem cum Proserpina coeuntem. Coniun xit uerò natura utrunque sexum in arbore, quia nequit haec ad aliam coëundi gratia progredi, quanuis alibi praeualeat alter: tunc oportet plantas appropinquare: Vegetalis In Cap. XXVIII. Egetalis genitalisque natura animae in complexione humorum imprimit quoddam uitale uestigium, ex quo corpus uitaliter euadit affectum: in quo quidem sic affecto sunt passiones animalis corporeę perturbationumque principia. In toto quidem uolupras corporalis.","prev":{"citation":"Opera omnia 1744.4-7","label":"1744.4 to 1744.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1744.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1744.4"},"next":{"citation":"Opera omnia 1745.1-4","label":"1745.1 to 1745.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1745.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1745.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}