{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1745.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1745.1-4","ref":"1745.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1745.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1745.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1745.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"& dolor in iecore potissimum concupiscendi principium. In pręcordijs maximè principium irascendi. ibi enim nutritio uiget & generatio, hic autem uigor igneus. Motus autem iracundiae, aut quasi extrinsecus exordiuntur aut intrinsecus. Extrinsecus ira, quando illata foris corpori passione ad primum sensus morum feruet uigor igneus, imaginationemque mouet, & per hanc prouocat rationem. Intrinsecus ira, quando ratio uel imaginatio iniuriam excogitans humorem feruentem incitat. Libido quinetiam procliui tatem habet in corpore, & quandoque ex ipso corpore seminibus, quasi turgido suscitatur: quandoque ex primo aspectu corpore incitato, imaginationemque mouente uel etiam rationem: aliquando uero ex imaginatione, uel etiam ratione oblectamentum excogitante, corpusque mouente. Sunt autem concumpiscendi & irascendi uires, quasi germanae: nam procliues ad libidinem: sunt etiam propensio res ad iram, atque uicissim, ut non immeritò Martem cum Venere poëtae coniunxerint. In Cap. XXIX. * N corpore animato non solum est anima & actus uiuisicus animae continuus, sicut luminoso lumen in corpus suum emicans: sed etiam est quoddam uitale uestigium, quasi sub lumine calor. CaAlorem dico naturalem spiritumque motibus aptum, qui ad breue restare potest in corpore post discessum animae, & motum quendam edere: nulla uita, nullum uiuificum perit, sed nunquid hoc uita le uestigium? Profectò ibi naturalis calor breui esse definit, spiritus quoque naturalis citò resoluitur. Vitalis autem & animalis potest diutius superesse, & sequi animam contentus ab anima uelut coagulo, futurum, quasi fermentum aërio corpori post obitum congregando, afficiendoque uitaliter. Sin autem in uestigio hoc uitali, cogites esse aliquid praeter calorem atque spiritum, quod ad animam lumenque eius se habeat non ut calor, sed ut splendor resultans ex lumine animae, id quidem non perit, sed lumen abeuntis animae comitatur. Opinatur lumen nullo modo ab illuminato, sed tantum à luminoso pendere, idque semper sequi unà cum splendore quomodolibet resultante. Tangit opinio nem dicentem, omnium colorum uires, & quasi flosculos esse in lumine: neque perire, sed latere po tius, & iterum apparere.","prev":{"citation":"Opera omnia 1744.8-10","label":"1744.8 to 1744.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1744.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1744.8"},"next":{"citation":"Opera omnia 1745.5-8","label":"1745.5 to 1745.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1745.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1745.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}