{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1747.9-11","citation":"Ficino, Opera omnia 1747.9-11","ref":"1747.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1747.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1747.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1747.9.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":186,"text":"ad spiritum arteriae, ad semen uerò testiculi, Sunt & medicinae quae certos adsciscant humores, & membra quaedam petere uideantur, eadem est animalis mundani conditio: in quo passim dispersa sunt, quae rem hanc aut illam ad se rapere possint, si congregata in unum admoueatur. Per sua enim retia, uel illicia homines: per sua equi, & per propria similiter homines, hi uel illi clam illaqueari possunt, quemadmodum oblectamentis formarum atque musicae palam insecantur. Denique sicut ferro paleisque compertum est, quod trahat magnes, scilicet atque suc cinum: sic diligens & fortunatus perscrutator inueniet escam omnib. attrahendis. Singulis enim animalis mundani membris coaguli uis est insita connectens in unum cuncta uiuum, temperatè quidem suapte natura: intemperate uerò quotiens undique congregata, in aliquid transferatur, mundo nec pauonte interim. neque peccante: Sunt & differentes in hoc animali uires inter se à natura disiunctę, quae frequenter à Mago coniunctae, & membrum hoc coniectae, uel illud uiolentius agant, atque perdantm his, cuidixi) non peccante mundo. Nominat Plotinus quatuor, quib. mirabilis insit uirtus, scilicet qualitares specierum occultas, & figuras, concentusque, & uota: quippe cum qualitates illae propagines quędam sint ui rium in uita mundi latentium, & figurae concentusque inferiores coelestium figuras saepe referant & concentus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1747.5-8","label":"1747.5 to 1747.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1747.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1747.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1748.1-4","label":"1748.1 to 1748.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1748.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1748.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}