{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1751","citation":"Ficino, Opera omnia 1751","ref":"1751","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1751","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1751","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1751.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"Cap. IIII. CIquod medium necessarium est inter uisum atque uisibile, id quidem non corpus est, sed lumen, uel natiuum oculo, siue uisibili, uel alienum. Confert autem ad uidendum non passio medij oculique, Esed actio quaedam atque lumen Tres hic de uisu tangit opiniones: Vna putat animam ita per radios uisuales sicut per capillos sese propagare, uel manus: atque ita sensibilem tangere, & id quidem absque reflexione. Secunda, animam non propagari per radios, sed eos, quasi uirgas extendere ad obiectum, eosque ad animam inde reuerberari. Tertia, lumen figurari ab obiecto, atque ita figuram ad oculos peruenire. Circa primam ludit, secundam deridet, tertiam reprobat: & ubique tandem id molitur, tantam esse compatiendi conformitatem inter uisum atque uisibile, ut satis circa se uicissim moueantur & agant, eriam si nulla passio contingat in medio, sicut neque patitur medium, uel saltem non tale quiddam patitur, quando tremente hac corda altera contremiscit, oscitante hoc, oscitat ille, & imaginante aliquid amicissimo, imaginatur interdum idem, & alter amicus. Cap. CIqua materialis passio à rebus sentiendis affertur in medium, quia nimium diuersa est ab in corporea natura sensus, ideo & saepe sua uehementia confundit sensum, & nunquam est accommoda ta causa sentiendi, nisi praeter illam suboriatur spiritale aliquid, uel in medio, uel saltem in instrumento sensus. Id quidem spiritale accommodatum censui etiam apparet in uoce. Quod enim ubique totum cir ca uocem à multis eodem momento percipitur, significaturque, spiritale quiddam esse uidetur. Tale uerd aliquid circa quemlibet sensum non corporea causa generat. sed procreat ipsa mundi uita in subiecto tunc opportunè disposito. Est autem hoc adeò cognatum sensui, ut cum primum id circa sensum uiget actu, ipse quoque sensus ipsius actus circa id simul expergiscatur Quemadmodum alijs hominib. alius praecipue concentus est amicus, & alius alios ad cantum excitat, atque tripudium alij. Quod autem ad actum huius obiecti sensibilis statim hic sensus agat, conficit eadem ubique uita mundi, hoc potissimum cum illo contemperans simulque mouens: sicut ad talis humoris motum mouetur & imaginatio talis, atque uicissim. Item ad uarios Lunę motus habitusque uariè mouentur, & afficiuntur humores: Ad motum sulphu ris mouetur & flamma: Quorsum intendis dextrum oculum, intenditur & sinister.","prev":{"citation":"Opera omnia 1750.8-9","label":"1750.8 to 1750.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1750.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1750.8"},"next":{"citation":"Opera omnia 1751-2","label":"Cap. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1751-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1751-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}