{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1757-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1757-3","ref":"1757-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1757-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1757-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1757-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"Cap. V. HAec enim cum perfectissime sit, ideoque similiter uiuat uirali quodam, quasi motu progreditur qua intus, cum uerò progressio sit opposita regressioni uel termino. nimirum aliunde, & id quidem desuper habet ut regrediatur, uel terminetur: sicut coelum ut moueatur, habet ab anima, ut in orbem, habet ab intellectu, uel anima iam intellectuali. Terminatur autem uitalis ille actus in intellectum. & hunc clarissimum omniformemque, uigores scilicet interim accepto diuinitus, sicut & oculus nariuo quodam nixu aspicit, sed uirtute luminis fit actu uidens atque formatus. Denique cum in ipso intellectu primo seipsum intelligente ratio quidem formalis ipsius intelligentis sit, quasi procedentis atque formabilis ratio autem intellectus sit, quasi terminantis atque formantis: ideoque inter se opponantur, merirò ibi est numerus aliquis, non accidentalis ille quidem, sed prorsus essentialis. Est & illic numerus idenrum ratione formali inter se differentium, si modo per eas intelliguntur, & fiunt formae rerum re ipsa inui cem discrepantium. ideo intellectus, adeò multiplex à principio dependet penitus simplicissimo. Deus summus absque ullo uoluntatis, uel naturae motu diuinum generat intellectum, tanquam uerbum suum, sola alteritate quadam à patre differens: intellectus similiter immobilis uerbum suum generat ipsam scilicet mundi animam. Cap. VI. primum principium esset ullo modo mutabile, omnino mutarent omnia. Item si fingatur per motum, quasi medium generare mentis substantiam, motum tandem generabit sine motu accidens tam imperfectum, ut sit accidentium omnium imperfectissimum, cùm partes in se suas simul possidere, tanquam possit. Itaque ratio dictat, sine eiusmodi accidente perfectissimam illam à Deo substanAa A 5 tiam generari, cum agentia partim natura, partim uoluntate faciant, & in primo agente omnis agendi facul tas contineatur, & quam in sequentib.","prev":{"citation":"Opera omnia 1757-2","label":"LIBER ENNEADIS QUINTAE PRIMVS. COMMENT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1757-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1757-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1758","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1758","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1758"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}